IMPERATORIS THEODOSII CODEX

LIBER TERTIUS



1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18   30 31 32




CTh.3.1.0. De contrahenda emptione


CTh.3.1.1 [=brev.3.1.1]

Imp. Constantinus a. ad Profuturum pf. annonae. Venditionis atque emptionis* fidem, nulla circumscriptionis violentia facta, rumpi minime decet. Nec enim sola pretii vilioris querela contractus sine ulla culpa celebratus litigioso strepitu turbandus est. Pp. id. aug. Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

Interpretatio. Quum inter ementem et vendentem res fuerit definito pretio comparata, quamvis plus valeat, quam ad praesens venditur, hoc tantummodo requirendum est, si nihil fraudis vel violentiae egit ille, qui comparasse probatur. Et si voluerit revocare, qui vendidit, nullatenus permittatur.

 

CTh.3.1.2pr. [=brev.3.1.2pr.]

Idem a. ad Gregorium. Qui comparat, censum rei comparatae cognoscat: neque liceat alicui, rem sine censu vel comparare vel vendere. Inspectio autem publica vel fiscalis esse debebit hac lege, ut, si aliquid sine censu venierit, et id ab alio deferetur, venditor quidem possessionem, comparator vero id, quod dedit pretium, fisco vindicante, perdat.

CTh.3.1.2.1 [=brev.3.1.2.1]

Id etiam placuit, neminem ad venditionem rei cuiuslibet accedere, nisi eo tempore, quo inter venditorem et emptorem* contractus solenniter explicatur, certa et vera proprietas a vicinis demonstretur; usque eo legis istius cautione currente, ut, etiamsi subsellia vel, ut vulgo aiunt, scamna vendantur, ostendendae proprietatis probatio compleatur.

CTh.3.1.2.2 [=brev.3.1.2.2]

Nec inter emptorem* et venditorem solennia in exquisitis cuniculis celebrentur, sed fraudulenta venditio penitus sepulta depereat. Dat. prid. non. febr. Constantinopoli, Feliciano et Titiano coss.

Interpretatio. Quicumque* villam comparat, tributum rei ipsius, sicuti et ius possessionis se comparasse cognoscat, quia non licet ulli agrum sine tributo vel solutione fiscali aut comparare aut vendere. Quod si suppressa fiscali solutione aliquis vendere ausus fuerit vel comparare praesumpserit*, noverint, inter quos talis fuerit secreta transactione contractus, quod et ille pretium perdat, qui emptor* accesserit, et venditor possessionem amittat, quia iubetur, ut vicini rei, quae venditur, testes esse debeant et praesentes, in tantum, ut etiam de mediocribus rebus si quid in usum venditur, ostendi vicinis placeat, et sic comparari, ne aliena vendantur.

 

CTh.3.1.3 [=brev.3.1.3]

Imp. Iulianus a. ad Iulianum comitem Orientis. Patrui mei constantini constitutionem iubemus aboleri, qua praecepit, minores feminas consortio virorum copulatas sine decreti interpositione venditiones posse celebrare, si viri earum consensum pariter atque subscriptionem instrumentis putaverint esse praebendam, quoniam absurdum est, maritos eis interdum inopes obligari, quum possint, venditionis iure ipso non valente, res proprias recipere ab iis, qui se illicitis contractibus miscuerunt. Vetus igitur ius revocamus, ut omnis venditio, quaecumque* fuerit a minore, viro sive femina, sine decreti interpositione celebrata, nulla ratione subsistat. Dat. viii. id. dec. Antiochia, Mamertino et Nevitta coss.

Interpretatio. Constantini imperatoris fuerat lege praeceptum, ut minores aetate feminae, si maritos haberent, cum illorum consensu possent de facultatibus suis aliqua vendere. Sed hoc praesenti lege remotum est, atque id observandum erit, ut in annis minoribus constituti, seu vir seu femina, si ita necessitas exegerit, ut aliquid vendere velint, qui comparare voluerit, auctoritate iudicis aut consensu curiae muniatur: nam aliter a minoribus facta venditio non valebit.

 

CTh.3.1.4 [=brev.3.1.4]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Hypatium pf. p. Quisquis maior aetate atque administrandis familiarum suarum curis idoneus comprobatus praedia, etiam procul posita, distraxerit, etiamsi praedii forte totius quolibet casu minime facta distractio est, repetitionis in reliquum, pretii nomine vilioris, copiam minime consequatur. Neque inanibus immorari sinatur obiectis, ut vires sibimet locorum causetur incognitas, qui familiaris rei scire vires vel merita atque emolumenta debuerit. Dat. vi. non. mai. Mediolano, Merobaude ii. et Saturnino coss.

Interpretatio. Quaecumque* persona iam perfecta aetate domum suam regere potest, si villam, domum vel quodlibet aliud, habita pretii definitione, vendiderit, et forsitan postea opponere velit, quod minus pretii acceperit, quam res valebat, quia forte agrum, quem vendidit, longe positus ignorasse se dicat, non ideo venditio poterit revocari: quia aetas perfecta potuit scire, quid venderet, aut quo pretio res vendenda valere potuisset.

 

CTh.3.1.5 [=brev.3.1.5]

Iidem aaa. Cynegio pf. p. Ne quis omnino iudaeorum christianum comparet servum neve ex christiano iudaicis sacramentis attaminet. Quod si factum publica indago compererit, et servi abstrahi debent, et tales domini congruae atque aptae facinori poenae subiaceant: addito eo, ut, si qui apud iudaeos vel adhuc christiani servi vel ex christianis iudaei reperti fuerint, soluto per christianos competenti pretio ab indigna servitute redimantur. Accepta x. kal. oct. Rhegio, Richomere et Clearcho coss.

Interpretatio. Convenit ante omnia observari, ut nulli iudaeo servum christianum habere liceat, certe nullatenus audeat, ut christianum, si habuerit, ad suam legem transferre praesumat. Quod si fecerit, noverit se sublatis servis poenam dignam tanto crimine subiturum: nam ante legem datam id fuerat statutum, ut pro christiano servo, si inquinatus fuisset pollutione iudaica, sciret sibi pretium, quod dederat, a christianis esse reddendum, ut servus in christiana lege permaneret.

 

CTh.3.1.6 [=brev.3.1.6]

Iidem aaa. Flaviano pf. p. Illyrici et Italiae. Dudum proximis consortibusque concessum erat, ut extraneos ab emptione* removerent, neque homines suo arbitratu vendenda distraherent. Sed quia gravis haec videtur iniuria, quae inani honestatis colore velatur, ut homines de rebus suis facere aliquid cogantur inviti, superiore lege cassata, unusquisque suo arbitratu quaerere vel probare possit emptorem*. Dat. vi. kal. iun. Vincentiae, Tatiano et Symmacho coss.

Interpretatio. Prior ordinatio legis fuerat, ut si unus ex consortibus pro quacumque* necessitate rem vendere voluisset, extraneus emendi licentiam non haberet. Sed hoc melius probatur indultum, ut quicumque* de rebus suis libero utatur arbitrio, et praetermissis consortibus vel propinquis, cui voluerit, vendendi liberam habeat facultatem.

 

CTh.3.1.7 [=brev.3.1.7]

Iidem aaa. Remigio pf. Augustali. Semel inter personas legitimas initus empti* contractus et venditi ob minorem annumeratam pretii quantitatem nequeat infirmari. Dat. iii. kal. april. Constantinopoli, Arcadio a. iv. et Honorio a. iii. coss.

Interpretatio. Quum inter duas quascumque* personas de pretio cuiuscumque* rei convenerit, quamvis vilius, quam valebat, res fuerit comparata, nullatenus revocetur.

 

CTh.3.1.8 [=brev.3.1.8]

Iidem aaa. Messalae pf. p. Post alia: hi, qui imposita fuga munera civitatis provinciarumque destituunt et ineundos furtim existimant esse contractus, intelligant, sibi nihil haec profutura esse commenta, et pretio emptorem* mulctandum esse, quod dederit etc. Dat. xii. kal. sept. Theodoro v. c. cos.

Interpretatio. Quicumque* debita curiae servitia aut patriae suae fugientes, res suas occulte vendere voluerint, sciant non posse valere, quod fecerint, et se ipsos ad debita servitia revocandos, et illos, qui emerint, pretium perdituros.

 

CTh.3.1.9 [=brev.3.1.9]

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad populum. Venditiones, donationes, transactiones, quae per potentiam extortae sunt, praecipimus infirmari. Dat. xiii. kal. mart. Constantinopoli, Honorio x. et Theodosius vi. aa. coss.

Interpretatio. Sciant omnes, quaecumque* a potentioribus personis oppressi aut donaverint aut vendiderint, posse revocari.

 

CTh.3.1.10

Honorius et Theodosius aa. Palladio praefecto praetorio. In administratione et in militia positis emendi licentiam denegatam superflua nonnullorum dicitur esse persuasio, cum lex divi honorii ad palladium praefectum praetorio missa in theodosianum redacta corpus hanc copiam talibus legatur dedisse personis. (.......).


CTh.3.2.0. De commissoria rescindenda.


CTh.3.2.1 [=brev.3.2.1]

Imp. Constantinus a. ad populum. Quoniam inter alias captiones praecipue commissoriae legis crescit asperitas, placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri. Si quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet. Creditores enim, re amissa, iubemus recipere, quod dederunt. Dat. prid. kal. febr. Serdica, Constantino a. vi. et Constantino caes. coss.

Interpretatio. Commissoriae cautiones dicuntur, in quibus debitor creditori suo rem, ipsi oppignoratam ad tempus, vendere per necessitatem conscripta cautione promittit: quod factum lex ista revocat et fieri penitus prohibet: ita ut, si quis creditor rem debitoris sub tali occasione visus fuerit comparare, non sibi de instrumentis blandiatur, sed quum primum voluerit ille, qui oppressus debito vendidit, pecuniam reddat et possessionem suam recipiat.


CTh.3.3.0. De patribus, qui filios distraxerunt.


CTh.3.3.1 [=brev.3.3.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Tatiano pf. p. Omnes, quos parentum miseranda fortuna in servitium, dum victum requirit, addixit, ingenuitati pristinae reformentur. Nec sane remunerationem pretii debet exposcere, cui non minimi temporis spatio satisfecit ingenuus. Dat. v. id. mart. Mediolano, Tatiano et Symmacho coss.

Interpretatio. Si quemcumque* ingenuum pater faciente egestate vendiderit, non poterit in perpetua servitute durare, sed ad ingenuitatem suam, si servitio suo satisfecerit, non reddito etiam pretio, revertatur.


CTh.3.4.0. De aediliciis actionibus.


CTh.3.4.1 [=brev.3.4.1]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Nebridio pf. U. Habito semel bonae fidei contractu mancipioque suscepto et pretio dissoluto, ita demum repetendi pretii potestas est ei, qui mancipium comparaverit, largienda, si illud, quod dixerit fugitivum, potuerit exhibere. Hoc enim non solum in barbaris, sed etiam in provincialibus servis iure praescriptum est. Dat. iii. kal. iul. Constantinopoli, Honorio n. p. et Evodio v. C. coss.

Interpretatio. Quum inter emptorem* ac venditorem de mancipii pretio convenerit et fuerit conscripta venditio, nullatenus poterit revocari, nisi forte ille, qui emit mancipium, probaverit fugitivum, et tunc habebit licentiam pretium recipere, si mancipium reddiderit venditori.


CTh.3.5.0. De sponsalibus et ante nuptias donationibus.


CTh.3.5.1 [=brev.3.5.1]

Imp. Constantinus a. ad Rufinum pf. p. Pater noster nullam voluit liberalitatem valere, si actis inserta non esset. Nos etiam inter sponsos ac sponsas omnesque personas eam solam donationem ex promulgatae legis tempore valere sancimus, quam testificatio actorum secuta est. Dat. iv. id. mai. Sirmio, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

Interpretatio. Ante tempus legis istius donationes etiam sine gestorum testificatione valebant. Nunc vero post hanc legem nec nuptialis nec quaelibet alia inter quascumque* personas donatio, de quibuscumque* rebus, valere potest, si gestis non fuerit allegata.

 

CTh.3.5.2pr. [=brev.3.5.2.pr.]

Idem a. ad Maximum pf. U. Quum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi animo inter sponsos et sponsas iure celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones* iubemus, ut, sive in potestate patris degere sive ullo modo proprii videantur esse iuris, et tanquam futuri causa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, siquidem sponte vir sortiri noluerit uxorem, id, quod ab eo donatum fuerit, nec repetatur traditum, et si quid apud donatorem resedit, ad sponsam summotis ambagibus transferatur.

CTh.3.5.2.1 [=brev.3.5.2.1]

Quod si matrimonii non contrahendi causa ab sponsa, vel in cuius agit potestate, detegatur exstitisse, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua deminutione redhibeatur.

CTh.3.5.2.2 [=brev.3.5.2.2]

Quae similiter observari oportet, et si ex parte sponsae in sponsum donatio facta sit; nullis causis ulterius requirendis, ne forte mores aut origo dicatur, vel quicquam aliud opponatur, quod sibi quisquam non convenire existimat, quum longe ante, quam sponsalia contrahantur, haec cuncta prospici debuerint. Sola igitur indagetur voluntas, et mutata animi sententia ad restitutionem seu repetitionem rerum donaturum sufficiat, quum universis cautionibus pulsis, nihil amplius constare debeat, nisi ut appareat, qui sibi contrahendum matrimonium dixerit displicere.

CTh.3.5.2.3 [=brev.3.5.2.3]

Et quoniam fieri potest, ut moriatur alter adhuc incolumi voluntate prius, quam nuptiae contrahantur, congruum duximus, eo, in quem fuerat facta donatio, ante matrimonii diem functo, quae sponsaliorum titulo vel data vel ullo genere donata sunt, ad eum, qui donaverat, revocari: eo etiam, qui donaverat, ante nuptias mortuo, mox infirmari donationem, et ad eius heredes sine aliqua difficultate retrahi res donatas.

CTh.3.5.2.4 [=brev.3.5.2.4]

Quod beneficium usque ad personam patris aut matris, filiorum etiam, si qui de priore matrimonio fuerint, stare decernimus, si quocumque* modo ex his persona aliqua defuncto successerit. Quod si ex his nulla persona defuncti heres habetur, sed ex reliquis gradibus quisquam succedat, donationes convenit etiam non insecutis ex causa mortis nuptiis convalescere, quoniam illis tantum personis credimus consulendum. Dat. xvii. kal. nov. prop. vi. kal. sstas Roma, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

Interpretatio. Quoties inter sponsos et sponsas de futuris nuptiis specialiter fuerit definitum, et donationem sponsaliciae* largitatis vir in sponsam suam aut ex consensu parentum aut ipse, si sui iuris est, propria voluntate conscripserit et omni eam scripturarum solennitate firmaverit, ita ut et gesta legitime facta doceantur, et introductio locorum vel rerum traditio subsequatur: quicquid tali et tam solenni donatione ad ius dominiumque sponsae transierit, si vir sponte eam, quam depectus est factis supra scriptis solennibus chartis, accipere noluerit uxorem, omnia, quae sunt tradita, non reposcat. Et si quid de nominatis tam solenniter rebus et traditis apud se habere dignoscitur, ad sponsae dominium, quam accipere noluit, sine dilatione aliqua transferatur. Reliquum legis istius opus non fuit explanare, quia sequentibus legibus vacuatur.

 

CTh.3.5.3 [=brev.3.5.3]

Idem a. Valeriano agenti vicariam praefecturam. Quamvis in lucro nec feminis ius ignorantibus subveniri soleat, contra aetatem adhuc imperfectam locum hoc non habere, retro principum statuta declarant. Ne igitur soluta matrimonii caritate inhumanum aliquid statuatur, censemus, si futuris coniugibus tempore nuptiarum intra aetatem constitutis res fuerint donatae et traditae, non ideo eas posse revocari, quia actis consignare donationem quondam maritus noluit. Dat. iv. kal. mai. Gallicano et Symmacho coss.

Interpretatio. Quamquam et feminis, quae per fragilitatem interdum excusari possunt, in aliquibus causis, si negligentes fuerint, lex subvenire noluerit, hic tamen specialiter voluit esse consultum, ut, si qua in pupillaribus annis marito fuerit copulata, et sponsaliciam* largitatem per negligentiam actis non allegaverit, huius legis beneficio, etsi gesta desint, inviolabilem in suo dominio donationem noverit permanere.

 

CTh.3.5.4

Idem a. Pacatiano praefecto praetorio. Si is, qui puellam suis nuptiis pactus est, intra biennium exsequi nubtias supersederit eiusque spatii fine decurso in alterius postea coniunctionem puella pervenerit, nihil fraudis ei sit, quae nuptias maturando vota sua diutius ludi non passa est. Dat. prid. id. april. Marcianopoli Pacatiano et Hilariano conss. (332 apr. 12).

 

CTh.3.5.5 [=brev.3.5.4]

Idem a. ad Pacatianum pf. U. Patri puellae aut tutori aut curatori aut cuilibet eius affini non liceat, quum prius militi puellam desponderit, eandem alii in matrimonium tradere. Quod si intra biennium, ut perfidiae reus in insulam relegetur. Quod si pactis nuptiis, transcurso biennio, qui puellam desponderit, alteri eandem sociaverit, in culpam sponsi potius quam puellae referatur, nec quicquam noceat ei, qui post biennium puellam marito alteri tradidit. Dat. prid. id. april. Martianopoli, Pacatiano et Hilariano coss.

Interpretatio. Si quis aut privatus aut militans, postquam sponderit, cum patre, tutore vel curatore puellae vel propinquis de puellae coniunctione definierit, debet post definitionem intra biennium nuptias celebrare. Quod si tarditate aut negligentia sponsi biennii tempus excesserit, et alio viro se puella coniunxerit, absoluta erit a calumnia, vel ipsa, vel quicumque* suorum eam tradiderit: quia culpa est illius, qui differendo coniunctionem suam alteri nubendi locum patefecit. Nam si intra biennium data fuerit, quid observetur, evidentius sequente lege cognoscetur.

 

CTh.3.5.6pr. [=brev.3.5.5pr.]

Idem a. ad Tiberianum vicarium Hispaniarum. Si ab sponso rebus sponsae donatis interveniente osculo ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, dimidiam partem rerum donatarum ad superstitem pertinere praecipimus, dimidiam ad defuncti vel defunctae heredes, cuiuslibet gradus sint et quocumque* iure successerint, ut donatio stare pro parte media et solvi pro parte media videatur: osculo vero non interveniente, sive sponsus sive sponsa obierit, totam infirmari donationem et donatori sponso sive heredibus eius restitui.

CTh.3.5.6.1 [=brev.3.5.5.1]

Quod si sponsa, interveniente vel non interveniente osculo, sponsaliorum titulo, quod raro accidit, fuerit aliquid sponso largita, et ante nuptias hunc vel illam mori contigerit, omni donatione infirmata, ad donatricem sponsam sive eius successores donatarum rerum dominium transferatur. Dat. id. iul. Constantinopoli. Accepta xiiii. kal. mai. Hispali, Nepotiano et Facundo coss.

Interpretatio. Si quando sponsalibus celebratis, interveniente osculo, sponsus aliquid sponsae donaverit, et ante nuptias sponsus forsitan moriatur, tunc puella, quae superest, mediam donatarum solenniter rerum portionem poterit vindicare, et dimidiam mortui heredes acquirunt, quocumque* per gradum successionis ordine venientes. Si vero osculum non intervenerit, sponso mortuo nihil sibi puella de rebus donatis vel traditis poterit vindicare. Si vero a puella sponso aliquid donatum est, et mortua fuerit, quamvis aut intercesserit aut non intercesserit osculum, totum parentes puellae sive propinqui, quod puella donaverat, revocabunt.

 

CTh.3.5.7

.... Dumtaxat servata oblatio habeat integrum robur, etsi nulla se testationi fides adcommodavit actorum; quippe satis est idoneus testium convocatorum in haec vota conventus: dummodo in ceteris universis donationibus secundum constituta divi patris nostri actorum confectio requiratur. Dat. v id. iv Agrippinae Amantio et Albino conss. (345 iun. 9 vel iul. 11).

 

CTh.3.5.8

Imp. Iulianus a. ad Hypatium vicarium urbis Romae. Quotiens sponsae in minori constitutae aetate futurae coniugi aliqua collata in praediis italicis vel stipendiariis seu tributariis intercedente stipulatione donantur, largitas perpeti firmitate subsistat, etiamsi traditionis sollemnitas defuisse videatur, ita tamen, ut etiam in his donationibus, quae in minores conferuntur, actorum confectio omnifariam flagitetur. Dat. viiii k. mart. Antiochiae Iuliano a. iiii et Sallustio conss. (363 febr. 21).

 

CTh.3.5.9

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio. Multa ante nuptias sponsaliorum nomine pro sollemnitate traduntur, quae nequaquam in damnum debent dantis accrescere, sed mortua in matrimonio puella ad dantis commodum revocari, veteri scilicet iure neglecto. Patris igitur explosa persona propinquorumque his personis, quae ante coeptum matrimonium videntur optulisse, incunctanter ea redhiberi oportet. Dat. iii id. iul. Treviris Valentiniano et Valente aa. conss. (368? 370? 373? Iul. 13).

 

CTh.3.5.10

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad.... (380/1...).

 

CTh.3.5.11pr. [=brev.3.5.6pr.]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p. Patri, matri, tutori vel cuicumque*, ante decimum puellae annum datis sponsalibus, quadrupli poenam remittimus, etsi nuptiae non sequantur. Et si interea puella decesserit, sponsalia iubemus sponso restitui.

CTh.3.5.11.1 [=brev.3.5.6.1]

Quod si decimo anno vel ultra pater quisve alius, ad quem puellae ratio pertinet, ante duodecim annos, id est usque ad undecimi metas, suscepta crediderit pignora esse retinenda, deinceps adventante tempore nuptiarum a fide absistens quadrupli fiat obnoxius.

CTh.3.5.11.2 [=brev.3.5.6.2]

Viduae autem ratio diversa est, cui auxilium non suffragatur aetatis, scilicet ut ea, matrimonium non implens, ad quadruplum ex veteri constitutione teneatur.

CTh.3.5.11.3 [=brev.3.5.6.3]

Duodecimo autem anno impleto quisquis de nuptiis paciscitur, si quidem pater, semet ipsum obliget, sive mater curatorve aut alii parentes, puella fiat obnoxia.

CTh.3.5.11.4 [=brev.3.5.6.4]

Cui quidem contra matrem, tutorem, curatorem eumve parentem actio ex bono et aequo integra reservetur eorum pignorum, quae ex propriis, iuxta poenam iuris, reddiderit facultatibus, si ad consensum accipiendarum arrarum ab his se ostenderit fuisse compulsam. Dat. xv. kal. iul. Thessalonica, Gratiano a. v. et Theodosius a. i. coss.

Interpretatio. Pater vel mater puellae, aut si pater defuerit, tutor, curator vel aliquis ex propinquis, si, antequam decimum annum puella contingat, de nuptiis pacti fuerint et sponsalia susceperint, si postea mutata voluntate renuere voluerint, quem prius susceperant, non addicuntur ad quadruplum, sed ea tantum, quae sunt suscepta, restituant: nam et si puella mortua fuerit, hoc tantum, quod acceperant, reddunt. Sin vero iam puella decimum agens annum usque ad undecimum plenum susceptas arras vel ipsa vel parentes, tutores curatoresve tenuerint, id observandum est, ut, si fidem placiti mutare voluerint et illum renuant, cuius sponsalia suscepit, ad quadrupli poenam sine dubio teneatur persona, quaecumque* de puellae nuptiis placitum fecit. Quod si antequam annus undecimus compleatur, pignora suscepta reddiderint, nullam de susceptis arris calumniam pertimescant. Nam si vidua fuerit, nihil per aetatem poterit excusare, si animum alibi diverterit et priorem sponsum renuere voluerit. Tunc quaecumque* suscepit sponsaliorum titulo, in quadruplum reddat. Puella vero post duodecimum aetatis suae annum, si pater de nuptiis illius aliud facere voluerit, quam promisit, ad quadrupli poenam et ipse tenendus est. Si pater mortuus est, et de nuptiis puellae mater, tutor aut curator aut propinquus aliquis definierit, et puella alteri nubere maluerit, ipsa sponso priori de propriis facultatibus satisfaciat in quadruplum, quod accepit: hac tamen condicione* servata, ut postmodum contra praedictas personas agere possit, si illius arras, quem renuit, illis cogentibus invita suscepit.

 

CTh.3.5.12 [=brev.3.5.7]

Impp. Honorius et Theodosius aa. ad Marinianum pf. p. Post alia: si pater pactum de filiae nuptiis inierit et humana sorte consumptus* ad vota non potuerit pervenire, id inter sponsos firmum ratumque permaneat, quod a patre docebitur definitum, nihilque permittatur habere momenti, quod cum defensore, ad quem minoris commoda pertinebunt, docebitur fuisse transactum. Periniquum est enim, ut contra patriam voluntatem redempti* forsitan tutoris aut curatoris admittatur arbitrium, quum plerumque etiam ipsius feminae adversus commoda propria inveniatur laborare consilium etc. Dat. iv. non. nov. Ravenna, dd. nn. Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

Interpretatio. Ubi de coniunctione filiae patris sententia fuerit definitum, si humano casu, antequam puella iungatur, mortuus fuerit pater, mutari placitum nulla poterit ratione, nec habebit puella licentiam aliud faciendi, etiamsi mater aut tutor aut curator vel propinqui alium fortasse voluerint suscipere, quam pater elegit. Sed patris promissio circa sponsum, quem ipse suscepit, firma permaneat: nec ipsi puellae suo consilio contra voluntatem patris aliud velle ulla ratione permittitur.

 

CTh.3.5.13 [=brev.3.5.8]

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p. Post alia: si donationis instrumentum ante nuptias actorum solennitate firmatum sit, de traditione, utrum nuptias antecesserit an secuta sit vel penitus praetermissa, minime perquiratur: in illa donatione, quae in omnibus intra ducentorum solidorum est quantitatem, nec actorum confectione quaerenda. Haec enim commoda nec mariti fraude, nec successorum eius improbitate, nec scrupulositate iuris, si et imperite vel callide rerum offerendarum in dotem habeat donatio mentionem, denegari uxoribus deceptis patimur vel his, qui in earum iura succedunt, sed a marito vel ab heredibus eius exacta restitui; illa manente lege, quae minoribus aetate feminis etiam actorum testificatione omissa, si patris auxilio destitutae sint, iuste consuluit etc. Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Tauro et Felice coss.

Interpretatio. Si donatio sponsalicia* ante nuptias gestis inseritur, etiamsi res donata non traditur, non potest infirmari. In illa vero donatione, cuius summa infra ducentorum solidorum pretium invenitur, etiamsi gesta defuerint, nulla feminis poterit sub quacumque* calliditate aut obiectione calumnia commoveri, sed qualiscumque* cum die et tempore scriptura sufficiet. Et ideo seu illa donatio, quae sine traditione gestis habetur inserta, seu illa, quae infra ducentorum solidorum summam consistit, nullis calumniarum argumentis in aliquo vacuentur, sed a marito vel ab heredibus eius feminis iubentur exacta restitui: illo tamen beneficio legis circa eas feminas, quae in minoribus annis defuncto patre nuptae sunt, permanente, ut de quantalibet summa fuerit conscripta donatio, etiamsi gestis allegata non fuerit, omni firmitate subsistat.

 

CTh.3.5.14

.....ion.o akindunon einai thn parabas[in] th mnhsth kai tw mnhsthri all en tw g bibliw tou veodosianou kwdikoj titlw ie h ie tou titlou diatacij kratunei taj peri sustasewj twn gamwn poenas kai mexri tou diploi.


CTh.3.6.0. Si provinciae rector vel ad eum pertinentes sponsalia dederint.


CTh.3.6.1 [=brev.3.6.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p. Post alia: si quis in potestate publica positus atque honore administrandarum provinciarum, qui parentibus aut tutoribus aut curatoribus aut ipsis, quae matrimonium contracturae sunt, potest esse terribilis, sponsalia dederit, iubemus, ut deinceps, sive parentes sive eaedem mutaverint voluntatem, non modo iuris laqueis liberentur poenaeque expertes sint, quae quadruplum statuit, sed extrinsecus data pignora lucrativa habeant, si ea non putent esse reddenda. Quod ita late patere volumus, ut non solum circa administrantes, sed et circa administrantium filios, nepotes, propinquos, participes domesticosque censeamus, quibus tamen administrator operam dederit. Impleri autem id postea matrimonium non vetamus, quod tempore potestatis ob eas personas, de quibus locuti sumus, arris fuerat obligatum, si sponsarum consensus accedat. Dat. xv. kal. iul. Thessalonica, dd. nn. Gratiano a. v. et Theodosius a. i. coss.

Interpretatio. Iudex provinciae cuiuslibet vel quicumque* in administratione constitutus, si habeant aliqui adultos secum filios in praedicto honore positi aut propinquos vel qui ipsis in consortio administrationis videntur adiuncti, si per potestatem aut comminando parentibus aut terrendo forte tutores sive curatores vel ipsas quoque puellas sponsaliorum nomine aut arrarum ad obligandam cuiuslibet domum aliqua dederint, si contra hanc voluntatem aut parentes aut ipsae puellae resultare voluerint, habeant liberam facultatem renuere, quod ita suscepisse videntur. Nec poenam sibi noverint quadrupli exigendam, sed etiam ea, quae sub terrore visae sunt accepisse, in lucrum suum, si voluerint, retinebunt, nec constringi possunt, nisi forte ex suo arbitrio reddere voluerint. Nam si post administrationem aut parentum aut puellarum circa eos, qui sponsalia dederint, voluntas nubendi permanserit, sequatur electa coniunctio.


CTh.3.7.0. De nuptiis.


CTh.3.7.1pr. [=brev.3.7.1pr.]

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad senatum. Viduae intra vicesimum et quintum annum degentes etiamsi emancipationis libertate gaudent, tamen in secundas nuptias non sine patris sententia conveniant aut in oppignerationem. Cessent itaque sequestres atque interpretes, taciti nuntii renuntiique corrupti. Nuptias nobiles nemo redimat, nemo sollicitet, sed publice consulatur affinitas, adhibeatur frequentia procerum.

CTh.3.7.1.1 [=brev.3.7.1.1]

Quod si in condicionis* delectu mulieris voluntas certat sententiae propinquorum, placet admodum, ut in pupillarum coniunctionibus sanctum est, habendo examini auctoritatem quoque iudiciariae cognitionis adiungi, ut, si pares sunt genere ac moribus petitores, is potior aestimetur, quem sibi consulens mulier approbaverit.

CTh.3.7.1.2 [=brev.3.7.1.2]

Sed ne forte hi, qui gradu proximo ad viduarum successiones vocantur, etiam honestas nuptias impediant, si huius rei suspicio processerit, eorum volumus auctoritatem iudiciumque succedere, ad quos, etiamsi fatalis sors intercesserit, tamen hereditatis commodum pervenire non possit. Dat. xvii. kal. aug. Gratiano a. ii. et Probo v. c. coss.

Interpretatio. Viduae intra vicesimum et quintum annum si fuerint constitutae et adhuc vivis patribus, tametsi emancipatione acquisierint libertatem, si ad secundas nuptias venire voluerint, noverint coniunctionem suam in patrum potestate, non in propria voluntate consistere, et eorum electione, non quorumcumque* amicorum aut familiarium sequendum esse consensum. Si vero patres mortui sunt, nec sic quoque ex suo singulariter arbitrio nubendi habeant potestatem, sed pro honestate coniunctionis iudicium sequendum est propinquorum. Quod si duo petitores exstiterint, consulendi sunt quidem parentes, nec praetermittendus est etiam iudex, qui voluntatem feminae pro honestiore dumtaxat* parte prospiciat. Nec illis tantum propinquis praestet assensum, qui suspicione hereditatis utuntur, qui forte, dum nuptias differunt, pro successione hereditatis mulieris mortem exspectare videntur: sed illorum magis, si talis condicio* intercedit, electio sequenda est, qui nihil possunt de ipsius hereditate conquirere.

 

CTh.3.7.2 [=brev.3.7.2]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Cynegio pf. p. Ne quis christianam mulierem in matrimonium iudaeus accipiat, neque iudaeae christianus coniugium sortiatur. Nam si quis aliquid huiusmodi admiserit, adulterii vicem commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque vocibus relaxata. Dat. prid. id. mart. Thessalonica, Theodosius a. ii. et Cynegio v. c. coss.

Interpretatio. Legis huius severitate prohibetur, ut nec iudaeus christianae matrimonio utatur, nec christianus homo iudaeam uxorem accipiat. Quod si aliqui contra vetitum se tali coniunctioni miscuerint, noverint se ea poena, qua adulteri damnantur, persequendos, et accusationem huius criminis non solum propinquis, sed etiam ad persequendum omnibus esse permissam.

 

CTh.3.7.3 [=brev.3.7.3]

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p. Si donationum ante nuptias vel dotis instrumenta defuerint, pompa etiam aliaque nuptiarum celebritas omittatur, nullus aestimet, ob id deesse recte alias inito matrimonio firmitatem, vel ex eo natis liberis iura posse legitimorum auferri, si inter pares honestate personas, nulla lege impediente, fiat consortium, quod ipsorum consensu atque amicorum fide firmatur etc. Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Felice et Tauro coss.

Interpretatio. Si occasio talis emerserit, ut nuptiae solennitate debita careant, aut etiam donationes sponsaliciae* fieri aut dos celebrari non possit, sed convenientibus animis se matrimonio copulaverint, sufficiet aequalibus personis conveniens electio atque consensus, sic tamen, ut conscientia intercedat amicorum, et tunc, si ita res cesserit, et coniunctio stabilis et filii legitimi probabuntur.


CTh.3.8.0. De secundis nuptiis.


CTh.3.8.1 [=brev.3.8.1]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Eutropio pf. p. Si qua ex feminis perdito marito intra anni spatium alteri festinaverit iam nubere (parvum enim temporis post decem menses servandum adiicimus, tametsi id ipsum exiguum putemus), probrosis inusta notis, honestioris nobilisque personae et decore et iure privetur, atque omnia, quae de prioris mariti bonis vel iure sponsaliorum vel iudicio defuncti coniugis consecuta fuerat, amittat et sciat, nec de nostro beneficio vel annotatione sperandum sibi esse subsidium. Dat. iii. kal. iun. Constantinopoli, Eucherio et Syagrio coss.

Interpretatio. Mulier, quae post mortem mariti intra annum alteri viro nupserit, sciat se infamiae subiacere et notabilem usque adeo reddi, ut quaecumque* sponsalicia* largitate percepit, vel si per testamentum ipsi aliquid prior maritus donavit, amittat, et totum illius filiis cedat: si filii non fuerint, illis profuturum personis, qui priori marito gradu proximiori iunguntur et hoc sibi per successionem poterunt vindicare.

 

CTh.3.8.2pr. [=brev.3.8.2pr.]

Iidem aaa. Floro pf. p. Feminae, quae susceptis ex priori matrimonio filiis ad secundas transierint nuptias, quicquid ex facultatibus priorum maritorum sponsaliorum iure, quicquid etiam nuptiarum solennitate perceperint, quicquid aut mortis causa donationibus factis aut testamenti iure directo aut fideicommissi vel legati titulo vel cuiuslibet munificae liberalitatis praemio ex bonis maritorum fuerint assecutae, id totum, ita ut perceperint, integrum ad filios, quos ex praecedenti coniugio habuerint, transmittant vel ad quemlibet ex filiis (dummodo ex his tantum, quos tali successione dignissimos iudicamus), in quem contemplatione meritorum liberalitatis suae iudicium mater crediderit dirigendum. Nec quicquam eaedem feminae ex iisdem facultatibus abalienandi in quamlibet extraneam personam vel successionem ex alterius matrimonii coniunctione susceptam praesumant, atque habeant potestatem possidendi tantum in diem vitae, non etiam abalienandi facultate concessa. Nam si quid ex iisdem rebus per fraudem scaevioris animi in alium quemlibet fuerit a possidente translatum, maternarum redintegrabitur compensationibus facultatum, quo illibata ad hos, quos statuimus, heredes bona et incorrupta perveniant.

CTh.3.8.2.1 [=brev.3.8.2.1]

Illud etiam addimus legi, ut, si aliquis ex iisdem filiis, quos ex priore matrimonio susceptos esse constabit, forte decesserit, qui sorores vel sororem, non etiam fratrem relinquens, senatusconsulti beneficio matri simul ac sororibus successionis locum fecisse videatur, seu etiam filia, quae, nullo exsistente fratre et superstitibus matre ac sororibus tantum, adeundae hereditatis locum matri pro dimidia portione servabit, quod successionis beneficio mater videbitur consecuta, in diem vitae pro sibi debita portione sola tantum possessione delata, omne his, qui supererunt ex priore suscepti matrimonio, filiis relinquat, nec super istiusmodi facultatibus testandi in quamlibet aliam extraneam personam vel quicquam abalienandi habeat potestatem.

CTh.3.8.2.2 [=brev.3.8.2.2]

Quod si nullam ex priore matrimonio habuerit successionem, vel natus native decesserint, omne, quod quoquomodo percepit, pleni proprietate iuris obtineat, atque ex iis nanciscendi dominii et testandi, circa quem voluerit, liberam habeat potestatem.

CTh.3.8.2.3 [=brev.3.8.2.3]

Similiter etiam admoneri maritos volumus et pietatis et legis exemplo quos, etsi vinculo non adstringimus, velut impositae severius sanctionis, religionis tamen iure cohibemus, ut sciant id a se promptius sperari contemplatione iustitiae, quod necessitate propositae observationis matribus imperatur: ne, si ita necessitas persuaserit, circa eorum personam subsidio sanctionis exigi ab eis oporteat, quod optari interim sperarique condeceat. Dat. xv. kal. iun. Constantinopoli, Antonio et Syagrio coss.

Interpretatio. Mulieres, quae amissis maritis ad alias postea nuptias legitimo tempore, id est expleto anno, venerint, si ex priori marito filios habuerint, quicquid per sponsaliciam* largitatem vel nuptiarum tempore consecutae sunt, totum filiis conservabunt, nec in alias vel extraneas personas noverint transferendum. Quicquid vero prior maritus per testamentum seu fideicommissum seu legati titulo vel mortis causa uxori donaverit, de his rebus, quas tali mulier donatione percepit, seu omnibus filiis seu in unum pro merito servitii si conferre voluerit, habebit liberam facultatem, ita ut ei de bonis prioris mariti a filiis ipsius quicquam alienare non liceat. Quod si praesumpserit*, de propriis facultatibus noverit compensandum. Hoc specialius huic legi credidit inserendum, ut mulieri, quum ad alias nuptias venerit, si de filiis, quos ex matrimonio priore susceperat, masculus moriatur, eo casu, ut matrem et sorores aut certe sororem superstitem dimittat et fratrem non dimittat, qui matrem possit excludere, tunc beneficio legis mater cum filiabus vel filia aequali sorte succedat. Si vero filia moriatur et matrem et sorores tantum dimittat, dimidiam defunctae filiae hereditatem mater acquirat, et media sororibus, seu una seu plures sint, proficiat: ea tamen ratione, ut dum advixerit mater, acquisitam ex hac filii aut filiae medietatem tantummodo in usufructu possideat, et reliquis, si supererunt ex priore matrimonio, filiis post obitum derelinquat, ad alias personas in transferendo nec per testamentum, nec per donationem habitura licentiam. Cui mulieri si de priore marito filii non supersint, tunc quaecumque*, quae sub hac occasione percepit, sibi velut propriam vindicet facultatem et in quemcumque* voluerit, iure transmittat. In hac etiam lege similem et patribus mortuis uxoribus condicionem*, si ad alias nuptias venerint, voluit observari, ut, si de priore uxore filii vel filiae fuerint, ex quibus aliqui moriantur, et in suam portionem locum patri faciant, post illis obitum fratribus vel sororibus, qui supererunt de ipso coniugio, portio relicta proficiat, nec poterit per patriam potestatem ad alias transire personas.

 

CTh.3.8.3 [=brev.3.8.3]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Ioanni pf. p. Nulli videatur ambiguum, eorum, quae nuptiarum tempore mulieres accipiunt, etiamsi ad secundas nuptias, exstantibus ex priore matrimonio liberis, emenso tempore forte migraverint, in diem vitae usumfructum circa eas debere durare, salva iis proprietate, quibus ius integrum post earum obitum leges sacratissimae reservarunt, ut manifestum est, quod delatum ex priori coniugio liberis constat. Dat. x. kal. iul. Ravenna, dd. nn. Honorio ix. et Theodosius v. aa. coss.

Interpretatio. Notissimum valde est, has facultates, quas tempore nuptiarum mulieres a maritis accipiunt, suo dominio vindicare: et si maritum mori contigerit, qui tamen filios derelinquat, et post transacta luctus tempora legitime ad alias nuptias venerint, in diem vitae suae donatarum rerum teneant usumfructum. Post obitum vero earum ad prioris mariti filios omnia revertantur, nec exinde aliquid matribus vivis filiis in aliorum iura transferre permissum est.


CTh.3.9.0. Si secundo nupserit mulier, cui maritus usumfructum reliquerit.


CTh.3.9.1 [=brev.3.9.1]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Asterio comiti Orientis. Aperta definitione signamus, longe aliud esse, quod de rebus ante nuptias a nostra mansuetudine constitutum est, aliud, quod de iis, quae ex patrimonio proprio vir suo arbitrio ad usumfructum uxori dereliquit. Nam in eo usufructu, quem vir extremam constituens voluntatem de rebus propriis uxori dimiserit, statim post secundas nuptias mulieri volumus imminere iacturam, secundum eam legem, quae de hoc articulo non dubitatur emissa: de usufructu vero rerum ante nuptias donatarum ea servari, quae saluberrima lex anterior plena definitione decrevit. Dat. xvi. kal. mart. Constantinopoli, Honorio a. iv. et Eutychiano coss.

Interpretatio. Clara interpretatione has duas sententias explanavit, ut praeter sponsaliciam* donationem, si maritus moriens de patrimonio suo usumfructum reliquit uxori, iuxta voluntatem eius relicta possideat, ita ut si mulier postea alio viro nupserit, mox usumfructum ex testamento acquisitum filiis eius refundat, a quo usumfructum fuerat consecuta: usumfructum vero de sponsalicia* largitate usque ad obitum suum, sicuti superius alia lex locuta est, merito retinebit: unde haec ipsa post obitum matris ad illius mariti filios, qui donavit, proprietas reditura est.


CTh.3.10.0. Si nuptiae ex rescripto petantur.


CTh.3.10.1 [=brev.3.10.1]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Theodoro pf. p. Quidam, vetusti iuris ordine praetermisso, obreptione precum nuptias, quas se intelligunt non mereri, de nobis aestimant postulandas, se habere puellae consensum confingentes. Quapropter tale sponsalium genus praesentis legis definitione prohibemus. Si quis igitur contra hanc definitionem nuptias precum surreptione meruerit, amissionem bonorum et poenam deportationis subiturum se esse non ambigat, et amisso iure matrimonii, quod prohibita usurpatione meruerit, filios se iuste hac ratione susceptos non habiturum, nec umquam* postulatae indulgentiae annotationisve principis indulto efficacem se veniae effectum meruisse: exceptis his, quos consobrinorum, hoc est quarti gradus, coniunctionem lex triumphalis memoriae patris nostri, exemplo indultorum, supplicare non vetavit, exceptisque his, qui parentum sponsionem de nuptiis filiarum impleri desiderant, vel sponsalia, hoc est arrarum data nomine, reddi sibi praecepto legum cum quadrupli poena deposcunt. Nos enim peti de nobis nuptias supplicatione prohibemus, quas deceat de voluntate parentum vel de ipsis adultis puellis aut mulieribus impetrari. Nam si negato coniugio, quod fuerat ante promissum, lis aliqua legum praecepto nascatur, de iure nos consuli non vetamus. Dat. kal. febr. Ravenna, dd. nn. Honorio viii. et Theodosius iii. aa. coss.

Interpretatio. Fit aliquoties a quibusdam, ut obliti severitatem legum, obrepere principis audeant maiestati et coniugia sibi expetant ex praecepto, quae consequi non merentur, ut de consensu parentum vel puellae mentiantur: qua de causa huiusmodi audaciam interdicit. Quicumque* ergo sub tali obreptione matrimonium se obtinere putaverit, et amissione bonorum et exsilii relegatione se noverit esse damnandum: nec matrimonium, quod taliter quaesierit, habiturum, nec filios tali ordine et ambitione susceptos legitimos appellandos: nec etiam per supplicationem huius praesumptionis* veniam promereri. His vero, quos in quartum gradum originis coniunctio praesumptiva* copulaverit, quia notabile est, tamen si supplicaverint, veniam relaxabit. Nec his interdici, ut praeceptum expetant maiestatis, qui parentum placito copulantur. Illi vero, qui, pactis sibi vivis parentibus puellis, ab ipsis puellis post parentum obitum contemnuntur, praecepti tenore in quadruplum arrarum nomine data vel donata recipiant; nam de reliquo si ante definita non fuerint, per supplicationem coniugia postulari omni severitate prohibuit. Ceterum si cum parentibus puellae aut cum ipsa puella quis de nuptiis pactus fuerit, et unus ex his voluerit de placitis resilire, nos ab eo, qui despicitur, consuli non vetamus. Reliqua pars legis istius alibi iam habetur exposita.


CTh.3.11.0. Si quacumque* praeditus potestate nuptias petat invitae.


CTh.3.11.1pr. [=brev.3.11.1pr.]

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Neoterio pf. p. Si quis ordinaria vel qualibet praeditus potestate circa nuptias invitis ipsis vel parentibus contrahendas, sive pupillae sive apud patres virgines sive viduae erunt sive et sui iuris viduae, denique cuiuscumque* sortis, occasione potestatis utatur, et minacem favorem suum invitis iis, quorum utilitas agitur, exhibere aut exhibuisse detegitur, hunc et mulctae librarum auri decem obnoxium statuimus, et, quum honore abierit, peractam dignitatem usurpare prohibemus: tali scilicet poena, ut, si circa honorem eum, quo male usus est, vindicandum statuti nostri sanctioni parere noluerit, semper eam provinciam, in qua sibi hoc usurpaverit, habitare per iuge biennium non sinatur.

CTh.3.11.1.1 [=brev.3.11.1.1]

Quia tamen contra latentem malitiam praeterea quasdam domos vel quosdam parentes intelligimus muniendos, iubemus, ut, quicumque* iis et quaecumque* erit latentibus per iudicem promissis minisve tentata, ad id matrimonium, cui adspernatur, praestare consensum, confestim, contestatione proposita, cum sua suorumque domo ad iurisdictionem eius desinat pertinere: curaturis hoc uniuscuiusque civitatis vindicibus et eiusdem iudicis apparitoribus. Equidem si haec pravitas ordinarii iudicis erit, universa eius domus ratio atque omnia vel civilia vel criminalia negotia, quamdiu idem in administratione fuerit, vicario competant; sin autem vicarius vel similis potestatis vim in huiusmodi contrahendo matrimonio molietur, vicissim ordinarius iudex intercessor exsistat; si erunt uterque suspecti, ad illustrem praefecturam specialiter talium domorum, quamdiu idem administraverit, tutela pertineat. Dat. xv. kal. Iul. Thessalonica, Gratiano a. v. et Theodosius a. i. coss.

Interpretatio. Si aliquis de his iudicibus, qui provincias administrant, vel etiam his, quibus civitates vel loca commissa sunt, per potentiam invitis parentibus virgines aut etiam viduas, si sui iuris sint, per potestatem ad nuptias suas addixerint, aut si pupillae sint, et earum utilitatibus obviantes per terrorem aut per quorumcumque* colludium addicantur, ut his personis, de quibus loquitur, invitae iungantur: quicumque* hoc praesumpserit*, decem pondo auri se noverit condemnandum, et in ea provincia, in qua iudex fuerit, dignitate amissa, biennio prohibeatur accedere. Beneficium tamen lex ista adversus eiusmodi homines parentibus vel ipsis mulieribus, quae in suo iure sunt, vel qui minorum aetates tuentur, indulsit, ut contestationes ad alios iudices vel civitates proximas deferant et eorum patrociniis defendantur: ut, si in eadem provincia sit alia potestas, utpote si sint duo iudices, unus privata et alius dominica iura gubernans, si ab altero sub hac condicione* quaecumque* persona prematur, alterius tutela debeat defensari, aut certe ad magnificam potestatem, quae principis auribus hoc possit intimare, recurrat.


CTh.3.12.0. De incestis nuptiis.


CTh.3.12.1

Impp. Constantius et Constans aa. ad provinciales Foenices. Si quis filiam fratris sororisve faciendam crediderit abominanter uxorem aut in eius amplexum non ut patruus aut avunculus convolaverit, capitalis sententiae poena teneatur. Dat. prid. kal. apr. Antiochiae Constantio iii et Constante ii aa. conss.

Interpretatio. Quicumque hominum cum fratris filia vel sororis incestam coniunctionem se habere crediderit, capitale periculum se noverit incursurum. (342 mart. 31)

 

CTh.3.12.2 [=brev.3.12.1]

Impp. Constantinus et Constans aa. et Iulianus caesar ad Volusianum vicarium Urbis. Etsi licitum veteres crediderunt, nuptiis fratris solutis ducere fratris uxorem, licitum etiam, post mortem mulieris aut divortium contrahere cum eiusdem sorore coniugium, abstineant huiusmodi nuptiis universi, nec aestiment, posse legitimos liberos ex hoc consortio procreari: nam spurios esse convenit, qui nascentur. Dat. prid. kal. mai. Roma, Arbetione et Lolliano coss.

Interpretatio. Fratris uxorem ducendi vel uni viro duas sorores habendi penitus licentia denegatur; nam ex tali coniugio procreati filii legitimi non habentur.

 

CTh.3.12.3 [=brev.3.12.2]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano pf. p. Manente circa eos sententia, qui post latam dudum legem quoquomodo absoluti sunt aut puniti, si quis incestis posthac consobrinae suae vel sororis aut fratris filiae uxorisve vel eius postremo, cuius vetitum damnatumque coniugium est, sese nuptiis funestarit, designato quidem lege supplicio, hoc est ignium et proscriptionis, careat, proprias etiam, quamdiu vixerit, teneat facultates: sed neque uxorem neque filios ex ea editos habere credatur, ut nihil prorsus praedictis, ne per interpositam quidem personam, vel donet superstes vel mortuus derelinquat. Dos, si qua forte solenniter aut data aut dicta aut promissa fuerit, iuxta ius antiquum fisci nostri commodis cedat. Testamento suo extraneis nihil derelinquat, sed sive testato sive intestato legibus ei et iure succedant, si qui forte ex iusto et legitimo matrimonio editi fuerint, hoc est de descendentibus filius, filia, nepos, neptis, pronepos, proneptis, de ascendentibus* pater, mater, avus, avia, de latere frater, soror, patruus, amita. Testandi sane ita demum habeat facultatem, ut his tantum personis pro iuris ac legum, quod voluerit, arbitrio relinquat, quas succedere imperialis praecepti tenore mandavimus; ita tamen, ut hereditate defuncti penitus arceatur, si quis ex his, quos memoravimus, in contrahendis incestis nuptiis participatum atque consilium iniisse monstrabitur, successuro in locum illius, qui post eum gradum proximus invenitur. Id sane, quod de viris cavimus, etiam de feminis, quae praedictorum se consortiis commaculaverint, custodiatur. Memoratis vero personis non exstantibus, fisco locus pateat. Ad cuius legis nexum et condicionem* pertinere iubemus, si qui forte iam dudum ante promulgationem huiusce legis illicitis memoratarum nuptiarum sceleribus commaculati quoquo modo latere potuerunt. Dat. vi. id. dec. Constantinopoli, Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

Interpretatio. Post prioris legis sententiam, quae de talibus personis lata est, id praecipit observari, ut districtione legis, supplicio et proscriptione liberi, quisque ille aut sororis aut fratris filiam aut certe ulterioris gradus consobrinam aut fratris uxorem sceleratis sibi nuptiis iunxerit, huic poenae subiaceat, ut de tali consortio separetur. Atque etiam si filios habuerint, non habeantur legitimi nec heredes, sed infamia sint notatae utrimque personae, ita ut possidere tantum proprias facultates principis beneficio videantur. Ceterum nullum praesumant subire contractum, donandi atque testandi facultate summota: sed nec ipsis feminis, quas taliter sortiti sunt, aliquid conferant, et si etiam aliquid tempore nuptiarum sibi dederint, revocetur ad fiscum: aut etiamsi filios habuerint, non per suppositam aut per aliam personam aut per commenticiam donationem ad illos quicquam ex eorum facultate perveniat, sed ipsis mortuis ad legitimos heredes, quoscumque* gradus admittit, usque ad certum originis locum ab intestato ipsi succedunt. Testandi etiam eis in his tantum personis, quibus lege concessum est, permissa potestas, ita ut ex his, quos elegerint, scribant heredes, ita tamen, ut, si qui in tali consortio consensum cum his habuisse docentur, hereditate exclusi, aliis in proximo gradu venientibus locum faciant: nam si desunt personae propinquorum, quos ad successionem vocat lex, tunc in eorum facultatibus fiscus accedat.

 

CTh.3.12.4 [=brev.3.12.3]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Aureliano ii. pf. p. Tanquam incestum commiserit, habeatur, qui post prioris coniugis amissionem sororem eius in matrimonium proprium crediderit sortiendam; pari ac simili ratione etiam, si qua post interitum mariti in germani eius nuptias crediderit adspirandum: illo sine dubio insecuturo, quod ex hoc contubernio nec filii legitimi habebuntur, nec in sacris patris erunt, nec paternam ut sui suscipient hereditatem. Dat. xvii. kal. iun. Constantinopoli, dd. nn. Honorio x. et Theodosius vi. aa. coss.

Interpretatio. Quaecumque* mulier sororis suae maritum post illius mortem acceperit, vel si quis ex viris, mortua uxore, sororem eius aliis nuptiis sibi coniunxerit, noverint tali consortio se esse notabiles, et filii, qui exinde fuerint procreati, ex successione excluduntur, nec inter filios habebuntur.


CTh.3.13.0. De dotibus.


CTh.3.13.1 [=brev.3.13.1]

Impp. Constantius et Constans aa. ad Philippum pf. p. De moribus actio ultra personam extendi non potest, nec in heredem dabitur, nec tribuetur heredi. Dat. xii. kal. oct. Limenio et Catulino coss.

Interpretatio. Si de moribus maritus uxorem accusat, hoc est in maleficio, in adulterio, similibus aliisque criminibus, si mortua uxor fuerit, heredes eius accusari non possunt, quia crimina cum auctore deficiunt: tamen et si maritus mortuus fuerit, quia accusabat uxorem, ab herede mariti mulier non potest accusari.

 

CTh.3.13.2 [=brev.3.13.2]

Imp. Iulianus a. ad Mamertinum pf. p. In dote reddenda et retentiones ex iure venientes et pacta, quae legibus consentanea esse monstrantur, placet, etiam ex huius sanctionis auctoritate intemerata inviolataque servari. Dat. iv. kal. mart. Iuliano a. iv. et Sallustio coss.

Interpretatio. Pacta inter maritum et uxorem, quae de dote inita sunt et cum lege concordant, haec lex sicut reliquas pactiones valere praecepit. De retentionibus vero, quia hoc lex ista non evidenter ostendit, in iure, hoc est in Pauli sententiis sub titulo de dotibus requirendum aut certe in Pauli responsis sub titulo de re uxoria.

 

CTh.3.13.3pr. [=brev.3.13.3pr.]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Mariniano pf. p. Post alia: si constante matrimonio maritus fatali fuerit sorte consumptus*, dos, quae data dicitur vel promissa ex eius uxoris facultatibus, ad feminam revertatur, nihilque sibi ex hoc defuncti heres audeat vindicare, quod ad mulierem recurrere fecit obitus maritalis.

CTh.3.13.3.1 [=brev.3.13.3.1]

Et si fortasse constante matrimonio a marito uxori dos refusa est, quod legibus stare non potest, quia donationis instar perspicitur obtinere, eadem uxore defuncta marito ab eius heredibus cum fructibus ex die refusae dotis restituatur, ita ut proprietas eiusdem a liberis ex eadem susceptis alienari a marito non possit etc. Dat. iv. non. nov. Ravenna, Honorio xiii. et Theodosius x. aa. coss.

Interpretatio. Si contigerit, ut maritus uxore superstite moriatur, quaecumque* a muliere marito in dotem data fuerant, ad suum dominium femina revocabit, nec heredes defuncti mariti hoc vindicare praesumant: nam si maritus, dum adviveret, hoc ipsum, quod a muliere in dote perceperat, fortasse refuderit, quia similitudo donationis est refusio, nullam obtinet firmitatem. Si mortua fuerit mulier, non poterunt eius heredes hoc sibimet vindicare, sed marito etiam cum fructibus hoc iubetur debere restitui: sic tamen, ut, si erunt filii, non sibi hoc, dum advixerit pater eorum, quasi ex bonis maternis vindicent, nec pater aliquid aliud nisi usumfructum exinde habere debebit, nec transferendi in aliam personam habebit liberam potestatem, sed omnia post eius obitum ad communes filios revertantur.

 

CTh.3.13.4 [=brev.3.13.4]

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Hierio pf. p. Post alia: ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque* sufficere verba censemus, etiamsi dictio vel stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta etc. Dat. x. kal. mart. Constantinopoli, Felice et Tauro coss.

Interpretatio. Ad implendam vel exigendam dotem, hoc est, quae a muliere tempore nuptiarum viro datur, etiamsi desit stipulatio promittentis et verba iuridica, dos valere iubetur.


CTh.3.14.0. De nuptiis gentilium.


CTh.3.14.1 [=brev.3.14.1]

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Theodosium magistrum equitum. Nulli provincialium, cuiuscumque* ordinis aut loci fuerit, cum barbara sit uxore coniugium, nec ulli gentilium provincialis femina copuletur. Quod si quae inter provinciales atque gentiles affinitates ex huiusmodi nuptiis exstiterint, quod in iis suspectum vel noxium detegitur, capitaliter expietur. Dat. v. kal. iun. Valentinianus et Valente aa. coss.

Interpretatio. Nullus Romanorum barbaram cuiuslibet gentis uxorem habere praesumat, neque barbarorum coniugiis mulieres Romanae in matrimonio coniungantur. Quod si fecerint, noverint se capitali sententiae subiacere.


CTh.3.15.0. De fideiussoribus dotium.


CTh.3.15.1 [=brev.3.15.1]

Impp. Theodosius et Arcadius aa. Martiniano comiti Orientis. Omnium sponsorum vel fideiussorum deinceps in cavenda dotis sponsione promissiones absolvimus. Dat. iv. id. nov. Constantinopoli, Arcadio a. ii. et Rufino coss.

Interpretatio. Si quis implendae dotis causa pro muliere fideiussor accesserit, pro hac fideiussione non teneatur obnoxius.


CTh.3.16.0. De repudiis.


CTh.3.16.1 [=brev.3.16.1]

Imp. Constantinus a. ad Ablavium pf. p. Placet, mulieri non licere propter suas pravas cupiditates marito repudium mittere exquisita causa, velut ebrioso aut aleatori aut mulierculario, nec vero maritis per quascumque* occasiones uxores suas dimittere, sed in repudio mittendo a femina haec sola crimina inquiri, si homicidam vel medicamentarium vel sepulcrorum dissolutorem maritum suum esse probaverit, ut ita demum laudata omnem suam dotem recipiat. Nam si praeter haec tria crimina repudium marito miserit, oportet eam usque ad acuculam capitis in domo mariti deponere, et pro tam magna sui confidentia in insulam deportari. In masculis etiam, si repudium mittant, haec tria crimina inquiri conveniet, si moecham vel medicamentariam vel conciliatricem repudiare voluerit. Nam si ab his criminibus liberam eiecerit, omnem dotem restituere debet et aliam non ducere. Quod si fecerit, priori coniugi facultas dabitur, domum eius invadere et omnem dotem posterioris uxoris ad semet ipsam transferre pro iniuria sibi illata. Dat. iii. non. mai. Basso et Ablavio coss.

Interpretatio. Certis rebus et probatis causis, inter uxorem et maritum repudiandi locus patet; nam levi obiectione matrimonium solvere prohibentur. Quod si forte mulier dicat maritum suum aut ebriosum aut luxuriae deditum, non propterea repudiandus est, nisi forte eum aut homicidam aut maleficum aut sepulcri violatorem esse docuerit, quibus criminibus convictus sine culpa mulieris merito videtur excludi, et mulier recepta dote discedit: nam si haec crimina mulier non potuerit approbare, hac poena mulctatur, ut et dotem, quam dederat vel pro ipsa data fuerat, et donationem, quam percepit, amittat atque etiam exsilii relegatione teneatur. Quod si a viro mulier repellatur, nec ipse, nisi certis criminibus ream docuerit, pro levi, ut assolet, iurgio repudiare non permittitur, nisi fortasse adulteram aut maleficam aut conciliatricem eam probare sufficiat. Quod si docere non potuerit, dotem mulieri restituat et aliam ducere non praesumat uxorem. Quod si forte tentaverit, habebit mulier liberam facultatem, quae innocens eiecta est, domum mariti sui atque omnem eius substantiam sibimet vindicare. Quod dignoscitur ordinatum, ut etiam secundae uxoris dotem repudiata iniuste mulier iubeatur acquirere.

 

CTh.3.16.2pr. [=brev.3.16.2pr.]

Imppp. Honorius, Theodosius et Constantius aaa. Palladio pf. p. Mulier, quae repudii a se dati oblatione discesserit, si nullas probaverit divortii sui causas, abolitis donationibus, quas sponsa perceperat, etiam dote privetur, deportationis addicenda suppliciis: cui non solum secundi viri copulam, verum etiam postliminii ius negamus. Sin vero morum vitia ac mediocres culpas mulier matrimonio reluctata convicerit, periura dotem donationemque viro refundat, nullius umquam* penitus socianda coniugio: quae ne viduitatem stupri procacitate commaculet, accusationem repudiato marito iure deferimus. Restat, ut, si graves causas atque involutam magnis criminibus conscientiam probaverit, quae recedit, dotis suae compos, sponsalem quoque obtineat largitatem, atque a repudii die post quinquennium nubendi recipiat potestatem; tunc enim videbitur sui magis viri id exsecratione quam alieni appetitione fecisse.

CTh.3.16.2.1 [=brev.3.16.2.1]

Sane si divortium prior maritus obiecerit ac mulieri grave crimen intulerit, persequatur legibus accusatam impetrataque vindicta et dote potiatur, et suam recipiat largitatem et ducendi mox alteram liberum sortiatur arbitrium. Si vero morum est culpa, non criminum, donationem recipiat et dotem relinquat, aliam post biennium ducturus uxorem. Quod si matrimonium solo maluerit separare dissensu, nullisque vitiis peccatisque gravetur exclusa, et donationem vir perdat et dotem, ac perpetuo coelibatu insolentis divortii poenam de solitudinis moerore sustineat, mulieri post anni metas nuptiarum potestate concessa.

CTh.3.16.2.2 [=brev.3.16.2.2]

Super retentionibus autem dotium propter liberos iuris antiqui praecepimus cauta servari. Dat. vi. id. mart. Ravenna, Eustathio et Agricola coss.

Interpretatio. Si mulier prior repudium marito intulerit et statutas lege non docuerit causas, amittat sponsaliciam largitatem, nec repetat, quod marito in dotem dedit, atque insuper exsilio relegata nec nubendi locum habeat nec ad propria revertendi. Nam si leves culpas edocuerit, quibus divortium videatur appetere, et dote careat et donationem refundat, neque alteri viro nubendi habeat potestatem. Si vero postea maritum dimittens adulterio se forte miscuerit, maritus etiam post repudium habeat licentiam persequendi. Quod si mulier, quae discedit, in virum gravia crimina et certa probaverit, et dotem revocabit et quod ei maritus in sponsaliciam largitatem contulerat, vindicabit et post quinquennium nubendi habebit liberam facultatem. Nam si maritus repudium prior intulerit, probatis causis, vindicta percepta expulsae uxoris dotem vindicet donationemque recipiat et continuo, si voluerit, aliam ducat uxorem: nam si crimina certa non fuerint, sed, ut solet fieri, femina morum levitate displiceat, maritus donationem suam revocet et illi, quicquid ab ea perceperat, mox refundat et post biennium aliam ducat uxorem. Quod si nec morum culpa docebitur, et sola est dissensio animorum, mulier, quae innocens expulsa est a marito, et donationem a viro factam sibi vindicet et suam dotem revocet; ille vero in perpetuum solitarius permanebit, nec praesumat alterius mulieris coniugio sociari: mulier vero post annum ad aliud coniugium, si voluerit, transire permittitur. Propter communes vero liberos, si fuerint, ea praecepit observari, quae in iure de retentionibus statuta pro numero filiorum, quod paulus in libro responsorum dicit sub titulo de re uxoria.


CTh.3.17.0. De tutoribus et curatoribus creandis.


CTh.3.17.1 [=brev.3.17.1]

Imp. Constantinus a. et caes. ad Bassum pf. p. In universis litibus placet non prius puberem iustam habere personam, nisi interposito decreto aut administrandi patrimonii gratia aut ad litem fuerit curator datus; ut iuxta praecedentia nostrae provisionis statuta legitime initiatae litis agitatae in iudiciis controversiae finiantur. Dat. iv. id. oct. Aquileia, Constantino a. v. et Licinio caes. coss.

Interpretatio. Si pupillis actio inferatur, quamvis adulti videantur, ad litem venire non possunt, nisi forte aetas eorum curiae testificatione firmetur, aut certe provisus curator patrimonium pupilli vel negotium tueatur.

 

CTh.3.17.2 [=brev.3.17.2]

Idem a. et caes. ad populum. In feminis tutelam legitimam et consanguineus patruus non recuset. Dat. prid. kal. ian. ipso a. vii. et caes. coss.

Ista lex expositione non indiget.

 

CTh.3.17.3pr. [=brev.3.17.3pr.]

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo pf. U. Illustris praefectus urbis adhibitis decem viris e numero senatus amplissimi et praetore clarissimo viro, qui tutelaribus cognitionibus praesidet, tutores curatoresve ex quolibet ordine idoneos faciat retentari. Et sane id libero iudicio expertesque damni constituent iudicantes, et si regendis pupillaribus censibus singuli creandorum pares esse non possunt, plures ad hoc secundum leges veteres conveniet advocari, ut, quem coetus ille administrandis negotiis pupillorum dignissimum iudicarit, sola sententia obtineat praefecturae. Itaque hoc modo remoti a metu, qui consilio adfuerint, permanebunt, et parvulis adultisque iusta defensio sub hac prudentium deliberatione proveniet.

CTh.3.17.3.1 [=brev.3.17.3.1]

Quod tamen circa eorum personas censuisse nos palam est, quibus neque testamentarii defensores, neque legitimi vita, aetate, facultatibus suppetunt. Nam ubi forte huiuscemodi homines offeruntur, si nihil ad defensionem sui privilegiis comparabunt, ut teneri possint, iure praescribimus.

CTh.3.17.3.2 [=brev.3.17.3.2]

Ceterum alia, quae in causis minorum antiquis legibus cauta sunt, manere intemerata decernimus. Dat. vi. kal. ian. Mediolani, Timasio et Promoto coss.

Interpretatio. Quoties de pupillorum tutela tractatur, debent primi patriae cum iudice, secundum aetates minorum, aut tutorem aut curatorem eligere, ut ille, qui susceperit tutelam tali electione, possit esse securus. Quae tamen electio circa eas personas observabitur, quae nec testamento decretae sunt, nec propinquitate ad id officium adducuntur. De aliis sane minorum commodis legum priorum statuta praecepit observari.

 

CTh.3.17.4pr. [=brev.3.17.4pr.]

Iidem aaa. Tatiano pf. p. Matres, quae amissis viris tutelam administrandorum negotiorum in liberos postulant, priusquam confirmatio officii talis in eas iure veniat, fateantur actis, ad alias se nuptias non venire.

CTh.3.17.4.1 [=brev.3.17.4.1]

Sane in optione huiuscemodi nulla cogitur, sed libera in condiciones*, quas praestituimus, voluntate descendat; nam si malunt alia optare matrimonia, tutelas filiorum administrare non debent.

CTh.3.17.4.2 [=brev.3.17.4.2]

Sed ne sit facilis in eas post tutelam iure susceptam irruptio, bona eius primitus, qui tutelam gerentis affectaverit nuptias, in obligationem venire et teneri obnoxia rationibus parvulorum praecipimus, ne quid incuria, ne quid fraude depereat.

CTh.3.17.4.3 [=brev.3.17.4.3]

His illud adiungimus, ut mulier, si aetate maior est, tum demum petendae tutelae ius habeat, quum tutor legitimus defuerit, vel privilegio a tutela excusetur, vel suspecti genere summoveatur, vel ne suis quidem per animi aut corporis valetudinem administrandis facultatibus idoneus inveniatur.

CTh.3.17.4.4 [=brev.3.17.4.4]

Quod si feminae tutelas refugerint et praeoptaverint nuptias, neque quisquam legitimus ad pares possit causas vocari, tum demum vir illustris praefectus urbi, adscito praetore, qui impertiendis tutoribus praesidet, sive iudices, qui in provinciis iura restituunt, de alio ordine per inquisitionem dari minoribus defensores iubebunt. Dat. xii. kal. febr. Mediolano, Valentinianus a. iv. et Neoterio coss.

Interpretatio. Mulieres mortuis maritis, si ipsae voluerint tutelam suscipere filiorum, priusquam hoc assumant, actis profiteantur, se non esse nupturas. Sed hoc ipsum non extorquendum est; sed si maluerint, hoc voluntate propria fateantur: nam si ad alias nuptias migrare voluerint, tutelam filiorum administrare non possunt. Sciant hoc etiam viri, qui sibi iungendas matres postulant parvulorum, quod, si mulieres tutelam administrare coeperint filiorum et postea nupserint, ille, qui in consortio recipitur maritali, bona sua noverit obligata et se ad rationem reddendam minoribus obnoxium esse futurum. Additur etiam illud, quod mulier, nisi maior aetate fuerit, tutelam suscipere prohibetur. De his vero, qui cum lege veniunt ad tutelam, si quis ex his videbitur aut deceptus facultatibus aut moribus vilis, admitti non poterit, ne minorum bona depereant: sed illi accedant in tutelam, qui integritate mentis et certa propinquitate iunguntur. Nam si defuerint personae, quas diximus, et mater tutelam suscipere noluerit, tunc, sicut prius constitutum est, electio iudicis vel provincialium tutores minoribus deputabit.


CTh.3.18.0. Qui petant.


CTh.3.18.1 [=brev.3.18.1]

Imp. Constantius a. et Iulianus caes. Have orfite carissime nobis. Avos quoque et avias tutoris necessitas postulandi teneat obligatos, si nepotibus pupillaris aetatis testamentaria vel legitima tutela defuerit. Nam si tutor forte petitus non fuerit, secundum ea, quae priscis legibus statuta sunt, emolumentum successionis amittant, ad quos poterat hereditas pervenire. Dat. id. iul. Constantio a. ix. et Iuliano caes. ii. coss.

Interpretatio. Si avus paternus defuerit, avos maternos etiam atque avias, tam paternas quam maternas iubet ad tutores parvulorum petendos legis praeceptione constringi, si tamen testamentarii vel legitimi deesse probantur. Quod si nepotibus parvulis tutores providere despexerint, iubet eos huiusmodi dispendio subiacere, ut, si forte cesserit luctuosa hereditas, de successione minorum, quibus tutores aut non petierint aut noluerint providere, habeantur extranei.

 

CTh.3.18.2

Idem a. Si mater defensorem legitimum filiis non poposcit vel tutor pupillis inventarium rerum propria avaritia vel temeritate non conscripserit, ita plectantur infamiae, ut nec testandi nec donandi habeant libertatem. Dat. prid. k. april. Mosto cons.

Expositione non egit.

(.......).


CTh.3.30.0. De administratione et periculo tutorum et curatorum.


CTh.3.30.1 [=brev.3.19.1]

Imp. Constantinus a. Pro officio administrationis tutoris vel curatoris bona, si debitores exsistant, tanquam pignoris titulo obligata, minores sibimet vindicare minime prohibentur. Dat. vii. kal. april. Treviris, Volusiano et Anniano coss.

Interpretatio. Quicumque* tutor sive curator negligentia administrationis suae debitor minoribus comprobatur, noverit facultates suas ita obligatas, ut, si non satisfecerit, ratione deducta, bona sua a minoribus loco pignoris teneantur.

 

CTh.3.30.2 [=brev.3.19.2]

Idem a. ad Maximum pf. U. Post alia: minorum defensores, si per eos donationum condicio* neglecta est, rei amissae periculum praestent etc. Dat. iii. non. febr. Roma, Sabino et Rufino coss.

Interpretatio. Si in his, quae minoribus donari possunt, per tutoris negligentiam sive colludium donationis solennitas vel condicio* impleta non fuerit, id, quod minori deperierit, de proprio cogitur exsolvere.

 

CTh.3.30.3

(326 mart. 15).

CTh.3.30.3.6

...vel curatore sollicito, ut easdem inspiciat frequenti recognitione incolumes. (326 mart. 15).

CTh.3.30.3.7

Animalia quoque supervacua minorum veneant, non vetamus. Dat. id. mart. Sirmio Constantino a. vii et Constantio c. conss. (326 mart. 15).

 

CTh.3.30.4

Idem a. ad universos provinciales. Post alia: minorum defensores, hoc est tutores vel curatores, si participes rei, quae lite poscitur, ita, ut iussum est, edere detractaverint eosdemque contra verum nominaverint, quoniam pupillo nihil vel adulto perire oportet, in quolibet litis eventu tantum de proprio pecuniae fisco inferant, quantum aestimatione habita ex tertia parte colligitur. Quodsi pauperes sint, capitis deminutione plectantur et desinant cives esse Romani, ita ut ius integrum ipsis minoribus reservetur. Et cetera. Dat. k. aug. Basso et Ablabio conss. (331 aug. 1).

 

CTh.3.30.5 [=brev.3.19.3]

Idem a. Felici. Quoniam per negligentiam seu proditionem tutorum et curatorum possessiones iuris emphyteutici, vitio intercedente commissi, e minorum fortunis avelluntur, placet, ut tutor curatorve, cuius officio manente possessio minoris iuris emphyteutici praerogativam, commissi offensa, perdiderit, tantum de facultatibus propriis, censura imminente, minoribus restituat, quanto rem valere potuisse constabit. Dat. xiv. kal. mai. Constantinopoli, Dalmatio et Zenophilo coss.

Interpretatio. Si forte cesserit, ut minores possessionem iuris emphyteutici, hoc est, quod ex fisci bonis parentes eorum habere meruerant, sub qualibet praestatione tenuerint, et hoc per negligentiam sive proditionem tutoris aut imminutum fuerit aut certe sublatum, quicquid perierit, a tutore vel curatore esse reddendum.

 

CTh.3.30.6pr. [=brev.3.19.4pr.]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eutychiano pf. p. Tutores eodem momento, quo fuerint ordinati, mox adeant cognitores, ut praesentibus primatibus, defensore, officiis etiam publicis, inventario solenniter facto, omne aurum argentumque et quicquid vetustate temporis non mutatur, si in pupilli substantia reperiatur, iudicum ac senatorum, officiorum etiam publicorum inustum signaculis, in tutissima, publicae auctoritate sententiae, sine spe aliqua usurarum, custodia collocetur; non prius qualibet occasione mutandum, quam adultus, legitimam ingressus aetatem, non tam litibus vacare incipiat, quam integro se mox gaudeat patrimonio restitutum.

CTh.3.30.6.1 [=brev.3.19.4.1]

Et quoniam etiam mediocris pensanda fortuna est, si cui forte in hereditate mobilia tantum, non etiam immobilia relinquantur, nec aliqui fundorum reditus supputentur, ex quibus vel familia pupilli sustentari valeat vel pupillus, ex mobilibus aut praedia idonea comparentur, aut, si forte, ut assolet, idonea non potuerint inveniri, iuxta antiqui iuris formam usurarum crescat accessio; ut et hic, unde fundorum reditus non sperantur, ex incremento rei mobilis minoris necessitas adiuvetur, et ibi sine periculo tutoris usurae penitus non petantur. Dat. vi. kal. mart. Constantinopoli, Arcadio iv. et Honorio iii. aa. coss.

Interpretatio. Mox ad tutelam quis accesserit, adhibitis continuo primatibus civitatis vel defensore cum officio suo, suscepta pupilli bona facto rerum conscribat inventario: et si quid erit in pecunia vel argento, vel quae non possunt vetustate perire, praedictorum annulis obsignata reponat, et nulla occasione minuatur, neque id pupillo, dum in annis minoribus fuerit, pro litibus aut aliis causis noverint committendum, sed usque ad perfectam aetatem omni integritate servetur: in reliquis rebus proficiente diligentia. Nam si minores eius sunt facultates, ut non sit patrimonium illis, et tantummodo substantia in rebus mobilibus invenitur, sciant tutores sibi esse permissum, ut vendere praesumant mobilia et agros comparare, ut minoribus in ea parte prospiciant; si vero non est eiusmodi substantia, unde praedium comparetur, hanc iubentur habere diligentiam, ut pecunia colligatur, et compendiis usurarum aut quibuslibet aliis rebus commodum pupillis acquirant; aut si forte tenuitas substantiae erit, exinde salva re pupillis substantia ministretur; et si ita egerint, a tutore pupillus non erit quaesiturus usuram.


CTh.3.31.0. De excusatione tutorum.


CTh.3.31.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Flaviano praefecto Urbi. Post alia: excusationem naviculariis tutelae sive curae hactenus ipsis tribuimus, ut in huiusmodi officiis minoribus sui tantum corporis obligentur. Dat. iii non. mart. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 mart. 5).


CTh.3.32.0. De praediis minorum sine decreto non alienandis.


CTh.3.32.1

Imp. Constantinus a. ad Severum. Minores, qui intra viginti quinque annorum aetatem sunt, praedium vel mancipium rusticum sine decreti interpositione alienatum, etiam non petita in integrum restitutione, poterunt vindicare; ita ut, si hac lege proposita tantum ad metas vicesimi et quinti anni supererit, ut coepta lis intra eiusdem anni finem terminari non possit, inchoata lis possit protendi. Sed et ii, quos eadem lex exacto vicensimo et quinto anno intra viginti et sex annos deprehenderit, incoare petitiones suas non morentur, quoniam usque ad vicensimum et sextum annum ita inchoatae litis tempora concluduntur. Qui vero post hoc tempus agere temptaverit, expellatur, ut iam certus securusque possessor sit. Dat. xv k. ian. Serdicae Probiano et Iuliano conss. (322 [325?] Dec. 18).

 

CTh.3.32.2

Impp. Etsi minores vel ex patris nomine vel ex suo, debitis dumtaxat fiscalibus ingruentibus, vel ex privatis contractibus repperientur obnoxii, decreti interpositio a constantiniano praetore celebranda est, probatis examussim causis, ut patefacta rerum fide firma venditio perseveret. Haec cum ita sint, etiam suspecti tutores sub eius debent examine postulari, contraria quoque actione tribuenda; scilicet ut tunc demum ad experientiam tuam servatis legibus recurratur, si apud utrumque praetorem, dum quaestio ventilatur, ab aliqua parte auxilium provocationis fuerit obiectum, ut provocationis merita sublimis disceptator expendas. Dat. (....).


 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Самая актуальная информация лазерная биоревитализация тут.