GAI FRAGMENTA AVGVSTODVNENSIA



[liber primus]  1  2  3  4  5  6  7  8  9  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22
[liber secundus] 23  24  25  26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50  51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  71a  72  73  74  75  76  77  78  79 
[liber quartus]  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100  101  102  103  104  105  106  107  108  109  110  111  112  113  114


1

[liber primus]

Liberi, qui cum patre inpetraverunt Romanam civitatem propter patris petitionem, cives Romani sunt non propter patris condicionem, sed propter beneficium principis, nam, nisi modo imperator indulsisset, peregrini essent.

2

Quid si solus pater inpetravit civitatem Romanam? Non liberi sunt cives Romani, nisi specialiter dicat: "peto ut <per rescriptum speciale> michi et liberis meis civitatem deferre dignemini". <cui si imperator indulserit, fient> etiam liberi cives Romani.

3

Ergo vides quod se .... civit .......t eor...... eg........ civit .......tionis... propter patris condicionem cives Romani sunt..r ....... inperiali....ndum qui.... debet... re iste patere... civitatem Romanam specialiter debet petere ......... ... eum... potest....... fiet......e....... ad be.... m.... le be.. tur ab imperatore...... beneficium trib.....r ........... dare, sed tamen e....... cadunt........... speciale ius le.... per...... pater et sibi et liberis civitatem Romanam petit.... sibi et liberis beneficium vl....... liberi in potestate...... nam quod isti liberi c...... iuris ...... patri adquisiverunt...... in potestate ..... us et velit h....... te ....p....re.... revertitur pera.... vel omnis rediga ... hoc ...... ab imperatore ..... causa cogni ........ tr.....cipit ...... beneficium ......s u prae... id.........dere...... puberes possunt..... videtis illu..... su ........ ab ...... praeses.... ...... tatis ... et...q... in ....... tatem iudic... ibi in .....e an hoc expediat .... quaeritur .... re quaerit ipsam personam..... habere in potestate, ut bona eorum consumat et ita aut concedit aut negat.

4

Sequitur> ut illud tractemus: peregrinus et sibi et uxori suae peregrinae petit civitatem Romanam. Nunc quaeritur an specialiter debeat petere, ut etiam filius, qui nascitur, civis ramanus sit. Hoc non est necesse: nam diximus, quod si eo tempore, quo parit mulier, civia est Romana et maritus, qui nascitur, civis Romanus erit.

5

Quid ergo petet? Diximus quod civis Romanus nascitur non secundum rescriptum, sed secundum tenorem senatusconsulti: ideo specialiter debet petere, ut is qui nascitur in potestate eius sit, non debet petere ei civitatem Romanam; non enim civitate ipsa habebit natos in potestate.

6

Peregrini aut specialiter petebant ab imperatore civitatem Romanam, aut generali beneficio perveniebant ad civitatem Romanam. Generale beneficium, quod postulabant peregrini, ius latii dicebatur. Cum ex latio origo civium Romanorum duceretur, ideo ius latii dictum est ius civitates Romanae.

7

Interdum populus Romanus vel imperator deferebat civitati ius Latii. Hoc autem dicebatur ius Latii minoris, ius Latii maioris. Interdum dicebat populus: <deferimus illi civitati ius latii maioris>. Si dicebat ius latii maioris, statim qui in magistratu erant positi vel in honore aliquo, perveniebant ad civitatem Romanam, qui erant in magistratu vel in aliquo honore positi.

8

Ergo intererat inter beneficium speciale et generale, quo ius Latii deferebatur, quod ubi speciale beneficium petebatur..... Nisi specialiter etiam petitum fuisset ut essent liberi in potestate; si autem ad ius Latii maioris perveniebant, omnimodo erant ad ius Latii maioris perveniebant, omnimodo erant in potestate.

9

Non solum naturales liberi, secundum ea quae diximus, possunt in potestate patris esse, sed etiam hi qui adoptantur. Tractandum ergo nobis est diligentius, quemadmodum fiant adoptiones. Nam quemadmodum diximus quod liberi, qui ex legitimis matrimoniis suscipiuntur, in potestate sunt, et tractavimus quae sint legitima matrimonia, sic nunc adicimus: hi qui adoptantur in potestate sunt.

10

Debemus ergo tractare quemadmodum fiant adoptiones. Adoptiones sunt quidem duae ..... eos, qui alieni iuris sunt aut eos, qui sui. Cum duae sint species adoptionum, duplici modo adoptio celebratur: vel sui iuris peronae apud populum adop..(quattuor pag. videntur periisse).

11

Videamus nunc quomodo hi qui alieno iuri subiecti sunt, eo iure liberentur.

12

Prius de his personis inspiciamus. Quae personae in potestate sunt vel quae in manu vel mancipio, plene tractavimus. Nunc consequens est, ut dicamus quemadmodum istae personae alieno subiectae iure liberentur et fiant sui iuris. Nec enim semper quae in potestate vel in manu vel in mancipio sunt constitutae retinentur, sed certis modis et certis casibus liberantur.

13

Et superius tractavimus de his quae in potestate sunt. Prius tractemus, quemadmodum exeant de potestate. In potestate sunt servi dominorum aut liberi parentum.

14

Exeunt servi de potestate dominorum, secundum ea quae diximus de manumittendis servis. Nam servus non aliter potest exire de potestate, nisi manumissione. Nam si dominus eius decesserit, ad heredes transit dominium. Ergo his modis exeunt de potestate, quibus modis manumittuntur, aut ut fiant dediticii aut Latini aut cives Romani.

15

Liberi autem diversis modis liberantur. Liberantur morte parentis, cuius fuerint in potestate, si non sint in alterius potestatem recasuri. Ut puta pater habet filios vel filias in potestate. Si decesserit, erunt sui iuris filii vel filiae. Si avus decesserit inter filium et nepotem extat distinctio. Filius quidem erit sui iuris, nepos vero non erit sui iuris, nam cadit in patris potestatem. Non erit sui iuris, nam cadit in patris potestatem nepos per mortem avi si non sit in alterius potestatem recasurus, tunc nepos non cadit in potestatem alterius.

16

Si quidem tempore quo moritur avus, pater non sit in familia, aut quia mortuus est, aut quia emancipatus est, aut si avus non habuerit in potestate, nepos quia filius in potestate non fuit mortis tempore....sui iuris erit.

17

Di...... morte parentis, cuius parentis fuerint in potestate, sed non in alterius potestatem recasuri. Nam generaliter dicimus: morte parentis, scilicet eius cuius fuerint in potestate. Quod si filius et nepotes ex eo sint in potestate, et pater mortuus fuerit, non fient prius sui iuris quam avus mortuus est, cuius fuerint in potestate.

18

Ideo sic dicimus: morte parentis, cuius parentis fuerint in potestate. Nec <hoc sufficit, sed> et illud adiciendum est: si non in alterius potestatem recasuri sunt. Habes ergo pronum modum, quo exeunt liberi de potestate.

19

Quid erit, si aquae et ignis vel patri interdicatur vel liberis? Patria potestas tolletur. Ut puta pater habet filium in potestate; facit tale crimen, ut aquae et ignis ei interdicatur: per hanc poenam adimitur ei civitas Romana et incipit esse peregrinus: peregrinus factus iam filium civem Romanum habere in potestate non potest. Et e contrario filius, qui, cum in patris potestate est, facit tale crimen, ut aquae et ignis ei interdicatur, quo facto adimitur ei civitas Romana, incipit esse peregrinus: peregrinus factus in potestate patris civis Romani esse non potest.

20

Ergo si aqua et igne interdicitur patri vel filio, patria potestas tollitur.... velut si pater ab hostibus captus fuerit...... erunt filii sui iuris? Hoc pleniore diligentia nobis tractandum est.

21

Qui ab hostibus capitur, servus hostium fit cuiuscumque fuerit dignitatis. Nam hoc bellorum generaliter acceptum est, si cap.............. incipiat... m esse potestate ....... hostibus ....... vitae necisque potestatem.......... exeunt de potestate..... pater ......... ab hostibus hodie nisi captus ab hostibus interficitur potest fieri, ut apud hostes moriatur..... revertatur.....m postlimin..... t..... et..... ius quo...... sta-......... egerit limen..... pul.......... recipit..... atur........ possumus tractare. Pater ab hostibus captus est vivus..... liberi de potestate non........ s...... ex postliminio potestatem....... pater..... ap... potestatem....... dicas........ si hodie dicis liberatos patria potestate ........ in potestate.

22

Quid ergo hac necessitate .... si adduceris ad responsum, ut dicamus eos sui iuris esse, eo... potestate, opponitur tibi statim: cuius sunt in potestate? Servi? Nam pater eorum, qui ab hostibus captus est, servus est. Ergo se uus pater <non habet> filios in potestate. Utrumque ergo difficile est: sive dicamus sui iuris esse filios, illud opponitur, quod si revertatur et postliminium recipit, redit ad statum suum; si dicamus eos in potestate, illud, quod est facilius.........

[liber secundus]

extranei autem deliberandi arbitrium habent.

23

Nam possunt repudiare hereditatem, possunt etiam adire.

24

Sed sui heredes licet repudiare non possint hereditatem, quia statim fiunt heredes, tamen abstinere possunt praetoris beneficio.

25

At si non abstinuerint vel per id se miscuerint hereditate, nec recedere postea ex paenitudine possunt. Sicut enim, si extraneus heres semel adierit hereditatem, iam tenetur, ita et suus heres, si semel se miscuerit, omnimodo tenebitur. Quod facit in extraneo aditio, hoc facit in suo herede, si se miscuerit bonis parentis. Ergo si vult non teneri, ab initio se abstineat a bonis parentis.

26

Vel extraneus ut adierit hereditatem, potest in integrum restitui, ut postea abstineat. Nam si minor sit xxv annorum, habet generale beneficium in integrum restitutionis, quod pollicetur praetor huius aetatis hominibus. Nam minores xxv annorum decipi vel circuiri... magno per aetatis imbecillitatem... in damno, isti minori pollicetur praetor generaliter in integrum restitutionem, ut si quid perperam minor gesserit, in integrum restituatur interdum perperam venidt rem suam: potest restitui a praetore vel a praeside, si ostendat se minorem.

27

Ergo sicuti ceteris s...... in ceteris causis, in integrum restitutionis auxilium meretur... si ignarus damnosam hereditatem inconsiderate adierit, potest dicere: "si maior essem, prius deliberassem, prius quaesissem. Nec hereditatem adissem: modo per inconsultam aetatem temere adii. A te peto in integrum restitui". Hoc, quod dicit extraneus, potest minor suus dicere, si temere se miscuerit bonis paternis.

28

Quod si maior fuerit extraneus qui adierit vel suus qui miscuerit se bonis, in integrum restitui non potest. Omnimodo tenetur oneribus hereditariis, quia deest illi beneficium, nec potest maiori, nisi exhibeantur interdum iustae causae, in integrum restitui nec enim maioribus....... generale beneficium dat praetor quid hoc contingit.

29

Quidam, cum maior esset aetate, contra opinionem adiit hereditatem, quam putabat non esse damnosam. Ideo putabat eam non esse damnosam, quod aes alienum in occulto erat. Emerserunt plures creditores; coeperunt proferre tabulas cum debitum fecit apparere hereditatem damnosam, heres, qui maior adierat, tenebatur. Dedit ergo preces imperatori...... non sit quod fuerat, meruit speciale rescriptum, ut recederet ab hereditate.

30

Ita dixit: <ignorans, cum lateret aes alienum, adii hereditatem; postea emersit grande debitum, apparuit damnosa hereditas, ergo a te peto, ut liceat mihi discedere>. Concessit ei imperator.

31

Hoc ergo exemplo hodieque si tal<is res procedit> possumus dare consilium, ut supplicetur. Nam facile impetrantur ab imperatore ea quae iam ab aliis impetrata sunt. Aliud est novum beneficium petere, aliud est id petere, cuius extant exempla.

32

Nam per gratiam factum est, ut si maior...... licet per ignorantiam omnimodo heres fit, ei discedere ab hereditate, exemplum habet, propter quod exemplo eius alii possunt in integrum restitui a praetore.

33

Ergo ubi is minor est qui adiit vel qui se miscuit, per praetorem vel per praesidem provinciae potest in integrum restitui. Sed qui maior est sine beneficio principali non poterit in <integrum restitui, neque> auxilium exorari ei heredi, secundum ea quae tractavimus.

34

Extranei, qui habent potestatem, quamdiu volunt, tamdiu protrahunt aditionem hereditatis: et quid interea facient creditores? Quid illo tempore fiebat interea de sacris, quorum magna erat observatio?

35

Ideo qui testamenta faciunt, si scribunt extraneos heredes, dant eis certum tempus ad cernendam hereditatem, quod est tale: " titius heres esto cernitoque in diebus centum. Si non creverit, exheres esto".

36

Ista dicitur cretio, propter id quod tempus datur ad deliberandum, hoc est ad decernendum. Ideo cretio dicitur quia ad hoc accipitur tempus, ut apud se deliberet et decernat, an adeunda sit hereditas.

37

Ergo ubi datur cretio, aut adit intra tempus et verba dicit cretionis, aut, si non dixerit verba cretionis intra tempus, excluditur.

38

Quae autem sunt verba cretionis? Is dicit: " quod ille Gaius me scripsit heredem, adeo cernoque hereditatem".

39

Nisi haec verba dixerit intra tempus, quod praefinivit testator, excluditur, etiam si pro herede gessit, etiam si teneat res hereditarias, nisi haec verba dixerit intra dies praestitutos, heres esse non poterit.

40

Et scire debes, quod quantum vult testator tempus dat ad cretionem; et licet plerique testatores centum dies dant, potest quidem et brevius tempus dare: potest dicere: " cernito in diebus x, cernito in diebus xx". Potest et longius constituere: "Cernito et in biennio, cernito in anno".

41

Sed vulgo datum tempus et consuetum est " centum diebus".

42

Dicit ergo heres haec verba: "adeo cernoque hereditatem". Nihil quaeritur nisi dictione verborum. Ergo intra tempus ubi dicat non interest, ut tamen probetur. Interim si tecte separatim dicat, unde potest probare quod verba cretionis dixerit? Debet ergo adhibere amicos, quibus praesentibus haec verba dicat.

43

Quod si sine cretione scriptus fuit, haec verba cretionis dicere non cogetur, sed potest etiam pro herede gerendo adquirere hereditatem.

44

Quid est pro herede gerere? Animum habere capiendae hereditatis. Ergo si aut rem teneat aut praesentibus amicis dicat velle se heredem esse, satisfacit aditioni hereditatis.

45

Nam duobus modis ab extraneis heredibus aditur hereditas, aut cretione aut pro herede gerendo. Cretione, ut verba dicantur; pro herede, ut ostendat se animum habere capiendae hereditatis. Sed heres is, qui cum cretione scriptus est heres, nisi verba cretionis dixerit, heres esse non poterit; qui autem sine cretione scriptus est, vel cernendo vel pro herede gerendo potest adquirere hereditatem.

46

Ex hoc ista nascitur differentia: qui sine cretione scriptus est heres, potest medio tempore repudiare hereditatem, et, si semel repudiaverit, penitentia actus redire ad hereditatem non poterit.

47

Quid est repudiare? Nolle capere hereditatem, contraria destinatio, repudiare. Quomodo destinatio capiendae hereditatis adquirit, sic destinatio contraria, hoc est voluntas non capiendi, tollit hereditatem.

48

Qui sine cretione scriptus est, si velit heres esse, est heres, et si nolit heres esse, perdit hereditatem. Nam quod nudo animo adquiritur, nudo animo amitti potest.

49

Ubi autem cum cretione scriptus est heres, non aliter excluditur, quam si tempus transiverit cretionis, quod a testatore praefinitum est. Sicut enim adquirere hereditatem non potest, qui cum cretione scriptus est, nisi si verba dixerit cretionis intra tempus, ita non aliter excluditur, nisi exierit dies cretionis.

50

Ergo si medio tempore dixerit se nolle esse heredem, nihil ei praeiudicare potest, nam repudiare hereditatem non potest, quae cum cretione deferatur. Si adhuc superest tempus cretionis, potest verba dicere et adquirere hereditatem. Ubi autem sine cretione scriptus est, si semel repudiavit, postea per penitentiam redire non poterit.

51

Hoc etiam circa eos servatur, qui ab intestato vocantur ad heredita em. Qui ab intestato vocatur sicut aut cernendo aut pro herede gerendo fit heres, ita et contraria destinatione potest amittere hereditatem.

52

Ubi cretionem accepit heres scriptus non diu potest trahere aditionem, nam aut cogitur intra tempus adire, aut excluditur, si non adierit. Qui sine cretione scriptus est tamdiu potest deliberare quamdiu...r voluerit, tempore non urguetur.

53

Sed hoc ipsum nocet creditoribus. Transierunt centum dies et adhuc iste dicit se deliberare: transiit annus et adhuc dicit se deliberare tempore enim non excluditur.

54

Ergo si voluerit post quinquaginta annos adire hereditatem, expectabunt creditores exitum, nam nihil possunt hodie facere, dum ille se dicit deliberare. Convenire eum, qui nondum adiit, non possunt, bona proscribere non possunt, quia adhuc incertum est quin habeat defunctus successorem. Quorum enim bona proscribuntur? Eorum qui sine successore moriuntur.

55

Ne ergo hoc incommodum creditoribus obstet, solet praetor adiri ab ipsis creditoribus, ut ipse constituat diem heredi scripto vel qui ab intestato vocatur ad adeundam hereditatem. Et dicit praetor: "iubeo illum heredem intra centum dies deliberare, an debeat adire hereditatem: sciat autem me creditoribus permissurum bona hereditaria proscribere, si intra tempus non adierit" ... licet ei diutius deliberare.

56

... Et ita intra tempus quod a praetore praefinitum est, omnimodo adire debebit aut si non adierit bona proscribentur: et quod dixit gaius, prout moderatus fuerit ipse praetor, ita tempus constituitur.

57

Ecce habes remedium, ubi sine cretione scriptus est vel ubi ab intestato vocatur ad hereditatem. Quod si cum cretione scriptus est heres et longum tempus accipit, interdum biennium accipit, nisi cernit in biennio, in biennio expectabunt creditores utrum adeat ille hereditatem, an excludatur. Non aliter enim excluditur, nisi tempus, quod a testatore praefinitum est, impleatur.

58

Quod ergo facere non possit qui cretionem non habet, adeo potest facere qui longam cretionem habet? At potest interpellari a creditoribus, ut ipse praetor moderetur tempus adeundae hereditatis, et dicat: " nisi intra tempus adierit, permittam creditoribus bona proscribere".

59

Omnis cretio certum numerum dierum habet. Nam testator cum dat cretionem, non simpliciter dicit: " cernito", sed dicit: " cernito in diebus tot". Necesse est ut exprimat numerum dierum. Alioquin non est cretio, si non dicat: " tot diebus". Ergo omnis cretio certum numerum dierum habet.

60

Duplex nomen est cretionis: nam quaedam cretio dicitur <verborum> certorum dierum, alia dicitur vulgaris cretio. Interdum cretio sic datur: " cernito in diebus centum, si non creveris exheres esto".

61

Universitas ubi hereditas directis verbis relinquitur: singulae res ubi per legata singulas res relinquit. Sed univerisitatem in omnibus restituit et qui dimidiam videtur restituere. Ergo et si dicat: " rogo ut heres vicesimam partem hereditatis restituat", universitatis dicitur fideicommissum.

62

Universitatis dicimus, idest iuris, eo ipso quod pars aliqua hereditatis restituitur, quamvis rerum pars tantum restituatur. Et e contrario si singulas res relinquat, id est si singillatim relinquat, etiam si totum patrimonium, non dicitur universitatis fideicommissum, sed singularum rerum fideicommissum.

63

p.... post.... Quid intersit inter universitatis fideicommissum et singularum rerum fideicommissum. Qui tres agros habet in patrimonio suo et dicit: " titius heres esto" et adicit: " rogo te, ut, cum adieris hereditatem, illum et illum et illum agrum illis restituas", licet pene totum patrimonium reliquerit, non erit universitatis fideicommissum, sed singularum rerum fideicommissum, sed si pars aliqua hereditatis relinquitur per fideicommissum, dicitur universitatis fideicommissum.

64

Vocabitur alius heres directis verbis institutus, alius fideicommissarius: sed nec totam hereditatem, non partem hereditatis.

65

Fideicommissarius non potest suo iure adire hereditatem, sed debet ab herede petere et hoc est quod dicitur vulgo fideicommissum non in usurpatione esse, sed in petitione. Neque bona debet usurpare, sed petere debet ab herede, ut hereditatem...... adeat et restituat ei fideicommissum. Nam heres instituitur directis verbis neque ab alio petit hereditatem, sed suo iure potest adire et adquirere si.... h....... aut fideicommitti h..... bona fide qui..... nam heredes non facit nisi directa institutio. Sed interdum is quidem erit loco heredis fideicommissarius: interdum erit loco legatarii.

66

Apud veteres autem neque loco heredis erat, neque loco legatarii: sed loco emptoris. Plene ergo explicandum est quemadmodum apud veteres loco emptoris fuerit, et quando hodie fideicommissarius loco heredis est, quando loco legatarii. Tunc enim in usu erat ei cui restituebatur hereditas nummo uno eam hereditatem dicis causa venire.

67

Sicut superius diximus, fideicommissarius apud veteres neque heredis loco erat, neque legatarii, sed emptoris. Nam qui rogabatur hereditatem restituere apud veteres adhibebat quinque testes libripendemque et imaginaria venditione videbatur vendere hereditatem illi fideicommissario, unde loco venditoris heres ipse, fideicommissarius loco emptoris erat et stipulationes interponebantur inter heredem et fideicommissarium, quae solent interponi inter venditorem et emptorem, ubi institutus heres vendit hereditatem.

68

Nam quando heres hereditatem deferre volebat, generaliter, quia onera hereditaria apud eum manebant et actiones....... ut quidquid venditor hereditario nomine solverit bona fide ........ di.....rit emptoris nomine ........t esset. ..... debet .......... debeat sed distr..... se ... et stipulabatur quidquid venditor test..... emptor ita: stipulor a te, interrogo te solemnibus verbis spondes...... quidquid hereditario nomine condemnatus fueris vel bona fide solveris ......... condemnatus fuero in iudicio bona fide solvero illis privatim, iis semper de-..... atur........ manifestum esse debitum...... litigare........... d.... solvero.

69

Ideo hoc dicit,... ne per iudicem supponas hoc..... modo... creditor.... dicat.... solvis hereditatis nomine....d condemnatus fuero vel........... reddi mihi spondes? stipulabatur et emptor hoc modo: si quis creditor hereditarius velit contra me proponere actionem... defensionem suscipere... spondes?........ postea ............ creditori ego solvam...... et postea agam contra te: suscipe defensionem in rem..... fueris. aut r... si victus fueris..... sustineas.... non sequetur ut onera hereditaria...

70

.... et e contrario fideicommissarius interrogabat heredem: " quidquid hereditario nomine exegeris mihi dare spondes?" ........... hereditarios proponere actiones, facturum esse spondes? t...e...rem in rem... sive non ille exigat, sed mihi teneatur..... actionem cedere.......... sed hae... t....interponi inter heredem et fideicommissarium, ideo apud veteres loco emptoris...

71

hoc ipsum postea visum est emendatione indigere.... heres autem pure heres .... batem erga.... oneribus hereditariis.... ei donabant......... ieci fideicommissarium et dicebat: veni, suscipe causas. .....( unum vel duo folia videntur periisse).....

71a

.......... quarta ex beneficio senatusconsulti pegasiani tamen dicit illam d.... etiam hereditatem, ut non sit ei necessaria ipsa quartam dare.... aius prospectum: cum antea prospectum est senatusconsulto trebelliano..... inter...........n veli......... tim adit ...... postea introductum est pegasianum ne postea liceret r.. ntes ........ senatusconsulti Pegasiani ..... de quarta ..................... adi.....tus heres autem non dicat sibi inutile...... fideicommissum hereditatis..... partem retine....... fuit, ut si heres nolit adire hereditatem...........

72

...........tur........... heres dicat hereditatem esse sibi suspectam .... ius esse aditionem adeat fideicomm.................... us praetor vel praesidi.............. heres institutus..... puta potest dicere: " ille scriptus heres rogatus est mihi restituere hereditatem: suspectam sibi esse dicit: ego rogatus sum onera... hereditatis in me suscipere: meo periculo adeat et restituat mihi". si coactus heres adierit hereditatem... restituerit hereditatem .......erre ....... restitutae res hereditatis ....... loco ....... hereditatem rogatus est restituere, non quod suspectam.......... et nolit adire... coactus sit adire coactus adire maneat obligatus. hunc reddere hereditatem constitutum est, ut ita transeant actiones ac si ex Trebelliano restituta esset hereditas ...... Pegasian...... et respondemus ex senatusconsulto Trebelliano actiones transferendas, si compulsus heres a fideicommissario adit hereditatem et restituet istam.................... onera ..... quartam, sed omne ius hereditatis transfertur et senatusconsulto Pegasiano ideo locus fit, quia non habet quadrantem beneficio testatoris. totam enim hereditatem rogatus est restituere fideicommissario, suspectam dixit et noluit adire....... ipsius..... quantum ad fideicommissarii contentionem et permisit institutus ........... erit scriptus heres, ipse quod omnino emolumentum non retinet, sed omne ius hereditatis transfert ad fideicommissarium, ita ut actionibus teneatur vel habeat obnoxios debitores hereditarios.

73

Nam ipso senatusconsulto Pegasiano <postquam a praetore coactus> hereditatem heres adierit et restituerit fideicommissario transeant actiones ac si ex senatusconsulto Trebelliano restituatur hereditas. Nam non est locus Trebelliano, sed ex Pegasiano ista fideicommissa transeunt ac si ex Trebelliano restituta esset.

74

Vides ergo quod si universitatis fideicommissum rogatus sit restituere, idest hereditatis partisve eius heres non retenta quarta, tum cogitur adire hereditatem, etiamsi cum singulae res relinquantur, non cogitur: sicut si legatum sit singularum rerum, non cogitur heres adire ut det legatario et si singularum rerum sit fideicommissum. Aliter ergo in universitatis fideicommisso placuit propter voluntatem.

75

Quod autem dictum est de eo herede qui ex asse scriptus est, etiam de eo qui pro parte scriptus heres rogatus est restituere hereditatem dicimus, ut si ex uncia heres rogatus sit restituere: ex Pegasiano senatusconswulto originem et..... sic restituit reliquas partes.

76

Ergo hic non transeunt actiones et stipulationes erunt necessariae. Quisque heres debet quartam partem... retinere, sive ex asse scripserit heredem, sive pro parte, idem observatur.... Pegasianum senatusconsultum, ut si non habeat quartam partem.......... semissi ex defuncti voluntate habeat unam semis unciam iam fiet necessarium... senatusconsultum,... ex Trebelliano restituit quattuor semis............. transeunt actiones inter...... fideicommissa aut universitatis sunt aut singolarum rerum, ut tractavimus.

77

Testator ergo potest dicere: rogo te ut illi Gaio Seio des centum vel ut illi Titio................... illum fundum des... illam domum vel illi maevio mancipium ..... Tit..... relinquuntur et tota hereditas vel pene tota legata sit. Quod si a singulis fideicommissariis quartam relinquit heres institutus... ex Pegasiano senatusconsulto..t.. imperat suis liberis relinquuntur. Hoc facit Pegasianum.

78

..... Legata ab his tantum possunt relinqui qui scripti sunt heredes, verum a legatario legatum relinqui non potest, nec potest dicere: Titio do lego illum.

79

[liber quartus]

Intentionem adiudicationem condemnationem.

80

.... aliae in quibus iuris civilis intentio est. Ceteras vero in factum...

81

Committitur si per lasciviam aut fervorem aut feritatem damnum factum est et tentur dominus ut aut damnum sustineat aut in noxam tradat animal.

82

Sed interest utrum servi filiive nomine noxalis actio proponatur, an animalium. Nam si servi filiive nomine condemnatus fuerit dominus vel pater, poterunt in noxam dare etiam mortuum: condemnatus dominus noxali actione potest servum etiam mortuum in noxam dare.

83

Et non solum si totum corpus det liberatur, sed etiam si partem aliquam corporis. Denique tractatur de capillis et unguibus an partes corporis sint. Quidam enim dicunt <ea additamenta corporis esse; sunt enim> foris posita. Animal mortuum vero dedi non potest.

84

Quae ratio est ut servi mortui etiam dedantur? Voluerunt....r.... imponere servis vel filiis ut delinquentes semet t..... aut potestatem dominorum: namque ita volebant liberari a dominis.... servus delinquebat non poterat dominus aut reddere dabat..... noxam p...

85

Ergo cum praetor dedere dom..... parentem putes........ iure uti t.... domino vel parenti et occidere eum et mortuum dedere in noxam........... patria potestas potest..........n....cum patris potestas talis est ut habeat vitae et necis potestatem.

86

De filio hoc tractari crudele est, sed ... non est post ....r.... occidere sine iusta causa, ut constituit lex XII tabularum. Sed deferre iudici debet propter calumniam.

87

Ergo ideo interest mortuum dedere ... ter. Animalibus non est similis tractatio in poenis his quae ratione carent.

88

Nunc admonendi sumus quod iudicium in prim.. Omne vel nomine proprio vel alienae personae constituet actio sine personis legitimum iudicium stare non potest, cum non stet iudicium nec res iudicata habebit effectum.

89

Et ideo tractamus quae sint legitimae personae.

90

Nam permittitur his qui habent litem, ut proprio nomine consistant ut legitimae personae. Sed non solum per nosmetipsos possumus litigare, sed etiam per alias: non per quascumque, sed per certas personas, scilicet per cognitores aut per procuratores aut per tutores aut curatores, qui pro aliis agentes habent legitimam personam.

91

Ex his quemadmodum tutor vel curator constituantur in primo commentario relatum est. Cognitor certis verbis constituitur et a praesente praesenti datur hoc modo: si velim dare te mihi fundum, ita dico: " quod tecum agere volo de illa re, hoc est <illo fundo in eam rem do tibi> cognitorem illum gaium seium". Aut si reus velit dare cognitorem: " quod tu mecum agere vis, in eam rem do tibi cognitorem illum Gaium Seium".

92

Ergo ut cognitor constituatur et praesentia necessaria est et verborum dictio. Nam praesens.... debet dare cognitorem ..... det........

93

Sed etsi absens fuit datus, non est vitiosa datio et si postea cognitor consenserit, erit cognitor.... procurator .... absit procurator .... dat .... solemnibus verbis.... ..... opponitur .... si praesens non est datus ... adversas ..... absis ...... aliorum ... mandatum absentis. .. cognitor ... interea ... iudic ... velit alio. .... nit iudi .... ill ... possumus ... alien.... condemna ....

94

....... liti agendae admittitur adiecti satisdatione, quia quod ex meo mandato rit........... cond....... vindiciarum....

95

Ergo cum duae sint actiones, in rem et in personam: in rem aut per petitoriam formulam agitur, iudicatum solvi satisdatio interponitur; si vero per sponsionem, pro praede litis et vindiciarum non per sponsionem.... de eius ponitur satisdatio sine len...... pro praede litis et vindiciarum et incipias quasi novum audire et quaerere, ideo ....

96

Non tamen haec summa sponsionis. non enim..... non est poene..... sponsione... poenalis sponsio. ideo nec restipulatio fit. interdum enim sponsio st.... si probavero te debere mihi xxx, dabis alia xx, eaque soponsio poenalis est.... usi.... ergo ubi poenalis sponsio est etiam restipulatio sequitur. dicit enim debitor: si non probas tibi xxx deberi, dabis alia x? Ergo ubi poenalis sponsio est, est et restipulatio: ubi autem praeiudicialis sponsio est, non fit restipulatio.

97

Omnia iudicia aut legitimo iure consistunt. Saepe tractantes diximus quod aliquando iudices non legitima, sed imperialia iudicia dent. De hac parte tractandum est quae iudicia legitima, quae imperialia........... ex personarum condicione et loco et numero: si omnes litigatores cives Romani sint, hoc est ex personarum condicione: si unus iudex sit et civis Romanus, hoc est ex numero; ex loco si in urbe Roma vel intra primum urbis Romae miliarium accipiatur iudicium: tunc videbitur legitimum esse iudicium.

98

Quod si aliquid ex his non..... rat, non erit legitimum iudicium sed imperiale. puta si non unus iudex sit, sed plures iudices sint..... urbe Roma nec intra primum urbis Romae miliarium, sed alibi accipiatur iudicium si in his locis iudicium est et si aliquis ex litigatoribus peregrinus sit, ex his si quid est, imperiale fit iudicium, quia.... ...... didicimus quid sit legitimum, quid imperiale.

99

Legitima iudicia anno et sex mensibus ex lege iulia finiuntur: denique nisi intra annum et sex menses fuerit legitimum iudicium pronuntiatum, expirat. Imperiale iudicium........ anno et sex mensibus et.......... imperiale autem dicitur, quia imperio eius continetur, a quo accipitur, puta praetoris vel praesidis provinciae.

100

Ergo imperiale tamdiu viget iudicium, quamdiu praetor vel praeses.... si ille ab....... qui incepit desinet... imperio continentia iudicia, quia imperio praetoris vel praesides continentur. Nam tamdiu iudex potestatem habet iudicandi, quamdiu ille in imperio est, hoc est in magistratu. Si vero cessaverit potestas, et iudex desinit.

101

Ut apparet ergo, quod non qualitas actionis facit legitimum iudicium, sed numerus, condicio personarum, locus.

102

Alioquin potest legitima esse actio et tamen imperiale esse iudicium: potest etiam praetoria esse actio et tamen legitimum esse iudicium.

103

Puta: ex lege Aquilia actio legitima est: iudicium autem si extra primum urbis Romae miliarium agatur, non erit legitimum iudicium; item si non inter omnes cives Romanos agatur, sed inter peregrinos, imperiale est iudicium: si non unus detur iudex, sed et plures, non erit legitimum, sed imperiale.

104

Et e contrario vi bonorum raptorum actio praetoria est; sed si apud unum iudicem civem Romanum agat in urbe vel intra primum urbis Romae miliarium Romanus civis contra cives Romanos litigatores, erit legitimum iudicium.

105

Vides quod non qualitas actionis facit aut legitimum aut imperiale iudicium, sed numerus et locus et condicio personarum, ut diximus; ea causa interest inter legitima iudicia et imperialia.

106

Haec si tenetis, iam videbitis quod in legitimo iudicio ipso iure actio consumitur, in imperiali iudicio numquam ipso iure consumi potest.

107

In legitimo iudicio non omnis actio consumitur, sed ea sola quae habet intentionem personalem in ius conceptam: nam est et in factum concepta.

108

Dicis: "si paret te mihi dare oportere tot milia" vel " illam rem" vel " quidquid te dare facere praestare oportet". Ista est personalis intentio in ius concepta.

109

Sed ubi in rem actio proponitur, non potest consumi legitimum iudicium... quomodo: "si paret illum fundum meum esse ex iure Quiritium". Licet et egeris legitimo iudicio, tamen non consumis actionem: tamdiu enim potest tibi competere actio, quamdiu dominium habes; nam recte dominus quandoque dicit: " si paret illam rem meam esse ex iure quiritium".

110

Ne autem idem litigans audiatur in iudiciis diversis post primam actionem.... er.... ei opponitur exceptio rei in iudicium ( hoc est si adhuc pendet iudicium) rei in iudicium deductae, ( si iudicata in legitimo iudicio) rei iudicatae. Deductae in iudicium vel iudicatae ...

111

Sunt et actiones, quae dicuntur in factum, de quibus iam locut sumus. Etiam in factum actio non consumitur, quia quod factum est infectum fieri non potest. Puta depositi actio est in factum: " si paret me deposuisse apud illum Gaium Seium illam rem, neuque eam redditam esse dolo malo illius gai sei, condemna illum". Numquam ex eo, quod factum est, infectum esse, cum deposuisti, potest.

112

Venis et dicis: " si paret me deposuisse illam rem". Deinde dicis: quod semel factum est infectum fieri non potest, si quid opponitur tibi ex eo quod prius iam res iudicata est, vel in iudicium deducta est.

113

Ergo neque in factum actiones conceptae consumuntur, neque in rem; sed solae actiones personales quae habent in ius conceptam intentionem.

114

In imperiali autem iudicio numquam actio consumiter, sed semper ...